SANCTUS ANDREAS BOBOLA, PRESBYTER AC
MARTYR,
PATRONUS RENUNTIATUR PROVINCIAE ECCLESIASTICAE VARSAVIENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Totius Polonicae terrae christifideles sanctum
Andream Bobola, presbyterum ac martyrem, per annorum decursum clara veneratione
sunt prosecuti, clerus autem ac populus Provinciae ecclesiasticae Varsaviensis,
in qua Beatus sacerdotalis aetatis partem sollerti ministerio tribuit,
peculiari honore eum colunt, caelestium gratiarum copiam precantes sibi suisque.
Hac animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E.
Cardinalis Glemp, Archiepiscopus Varsaviensis, una cum ceteris Episcopis
Provinciae supra memoratae, communia vota excipiens, petiit ut sanctus Andreas
Bobola, Societatis Iesu filius, Patronus istius Ecclesiae metropolitanae
confirmaretur.
Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum sententia, Apostolica Nostra potestate, harum
Litterarum vi, perpetuum in modum sanctum Andream Bobola, presbyterum ac
martyrem, Patronum apud Deum totius Provinciae ecclesiasticae Varsaviensis
renuntiamus, omnibus adiectis honoribus et congruis privilegiis liturgicis.
Contrariis quibusvis non obstantibus.
Confidimus sane Nos fore ut fideles istius Provinciae ad S. Andream Bobola
colendum magic magisque incitentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana