Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TOTIUS POLONICAE

SANCTUS ANDREAS BOBOLA, PRESBYTER AC MARTYR,
PATRONUS RENUNTIATUR PROVINCIAE ECCLESIASTICAE VARSAVIENSIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Totius Polonicae terrae christifideles sanctum Andream Bobola, presbyterum ac martyrem, per annorum decursum clara veneratione sunt prosecuti, clerus autem ac populus Provinciae ecclesiasticae Varsaviensis, in qua Beatus sacerdotalis aetatis partem sollerti ministerio tribuit, peculiari honore eum colunt, caelestium gratiarum copiam precantes sibi suisque.

Hac animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Glemp, Archiepiscopus Varsaviensis, una cum ceteris Episcopis Provinciae supra memoratae, communia vota excipiens, petiit ut sanctus Andreas Bobola, Societatis Iesu filius, Patronus istius Ecclesiae metropolitanae confirmaretur.

Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum sententia, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi, perpetuum in modum sanctum Andream Bobola, presbyterum ac martyrem, Patronum apud Deum totius Provinciae ecclesiasticae Varsaviensis renuntiamus, omnibus adiectis honoribus et congruis privilegiis liturgicis. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Confidimus sane Nos fore ut fideles istius Provinciae ad S. Andream Bobola colendum magic magisque incitentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana