IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO
«NUESTRA SEÑORA DE GUADALUPE DE EL CARRIZAL» INVOCATAE,
PATRONAE CAELESTIS
CORENSIS DIOECESIS, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET
AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Novimus clerum populumque Corensis dioecesis
singulari colere pietate decoram imaginem Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora de
Guadalupe de El Carrizal» invocatae, quae anno MCMXXVIII constituta est Patrona
caelestis eiusdem Ecclesiae quoniam habebatur praesertim sollicita et provida
Mater atque Magistra clarissima Christianae vitae. Qua re, cum Venerabilis
Frater Raimundus Ovidius Pérez Morales, Episcopus Corensis, litteris die XIII
mensis Maii hoc anno datis, etiam fidelium suorum nomine petiverit ut imaginem,
quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimire,
Nos, paternae dilectionis documentum tam dilectis Venetiolanis filiis cupientes
praebere, eius Pastoris precibus libentes obsecundandum esse putamus. De
sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
quam ratam habemus, Apostolica potestate usi petenti Praesuli partes committimus
ut imagini Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora de Guadalupe de El
Carrizal» invocatae Nostro nomine et auctoritate, quo die velit, pretiosam
imponat coronam iuxta probatum liturgicum ritum, contrariis rebus nihil
obstantibus. Minime vero dubitamus quin ii omnes, qui eandem venerantur
imaginem, tanto conceseo honore, ad colendam praecelsam Dei Genetricem magis
magisque incitentur.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII
mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card.
SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana