Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOVIMUS CLERUM

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO
«NUESTRA SEÑORA DE GUADALUPE DE EL CARRIZAL» INVOCATAE,
PATRONAE CAELESTIS CORENSIS DIOECESIS, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Novimus clerum populumque Corensis dioecesis singulari colere pietate decoram imaginem Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora de Guadalupe de El Carrizal» invocatae, quae anno MCMXXVIII constituta est Patrona caelestis eiusdem Ecclesiae quoniam habebatur praesertim sollicita et provida Mater atque Magistra clarissima Christianae vitae. Qua re, cum Venerabilis Frater Raimundus Ovidius Pérez Morales, Episcopus Corensis, litteris die XIII mensis Maii hoc anno datis, etiam fidelium suorum nomine petiverit ut imaginem, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimire, Nos, paternae dilectionis documentum tam dilectis Venetiolanis filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus libentes obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potestate usi petenti Praesuli partes committimus ut imagini Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora de Guadalupe de El Carrizal» invocatae Nostro nomine et auctoritate, quo die velit, pretiosam imponat coronam iuxta probatum liturgicum ritum, contrariis rebus nihil obstantibus. Minime vero dubitamus quin ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, tanto conceseo honore, ad colendam praecelsam Dei Genetricem magis magisque incitentur.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana