Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET ECCE TURBA

VENERABILIBUS SERVIS DEI CHRISTOPHORO MAGALLANES ET XXIV SOCIIS,
 MARTYRIBUS, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum; et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum et Agno» (Ap 7, 9-10).

In ingentem eorum turbam, qui acerbo confecti martyrio praemium perceperunt aeternum, XXV sunt ascribendi Mexicani Christianae legis studiosi, qui vitam profuderunt ut fidelitatem erga Christum Dominum eiusque Ecclesiam testarentur. Mexici, enim, pertinaci et cruenta in Ecclesiam persecutione insaeviente, quae haud paucis Clericis et Christifidelibus laicis exitio fuit, XXV quos diximus Servi Dei martyrium perpessi sunt, quod ipsum «ab Ecclesia eximium donum supremaque probatio caritatis aestimatur» (cf. Lumen gentium, 42). Qui digni Christi discipuli, fortes in Fide et in spe firmi, non timuerunt eos qui occidebant corpora, animos autem non poterant occidere (cf. Mt 10, 28); quin immo, et virtute a Spiritu Sancto impertita roborati et pacis amorisque sensibus pleni, regiam Christi Maiestatem vehementer suis operibus ipsaque morte professi sunt. Ex eorum numero presbyteri dioecesani XXII erant, qui, gravibus neglectis periculis sibi imminentibus, in pastorali officio permanentes, vestigiis Boni Pastoris, qui animam posuit pro ovibus (cf. Io 10, 11), ad extremum institerunt; reliqui, qui iuvenes tres erant Christifideles laici, promissis Baptismi continenter magnoque animo servatis, procul dubio ad aedificandum Regnum Dei valuerunt.

Sacerdotes archidioecesis Guadalaiarensis XV Servi Dei sunt qui hic sequuntur. Christophorus Magallanes, die XXX mensis Iulii in oppido «Totatiche» anno MDCCCLXIX natus, qui diligens curio erat suaque in paroecia Auxiliare Seminarium condidit die XXV mensis Maii, anno MCMXXVII occisus est cum proximo adiutore. David Galvan, Guadalaiarae die XXIX mensis Ianuarii natus anno MDCCCLXXXI, qui occisus est anno MCMXV, die XXX mensis Ianuarii. Ianuarius Sanchez, in oppido «Zapopan» die XIX mensis Septembris natus anno MDCCCLXXXVI, qui interfectus est anno MCMXXVII, die XVII mensis Ianuarii. Iulius Alvarez, Guadalaiarae die XX mensis Decembris anno MDCCCLXVI natus, qui die XXX mensis Martii occisus est anno MCMXXVII. Saba Reyes, in oppido «Cocula» die V mensis Decembris anno MDCCCLXXXIII natus, qui die XIII mensis Aprilis necatus est anno MCMXXVII. Romanus Adame, in oppido «Teocaltiche» die XXVII mensis Februarii anno MDCCCLIX natus, qui die XXI mensis Aprilis est occisus anno MCMXXVII. Augustius Caloca, in urbe «Teul» die V mensis Maii anno MDCCCXCVIII natus, qui die XXV mensis Maii cum Christophoro Magallanes parocho necatus est anno MCMXXVII. Iosephus Isabel Flores, in urbe «Teúl» die XXVIII mensis Novembris anno MDCCCLXXXVI natus, qui anno MCMXXVII interfectus est die XXI mensis Iunii. Iosephus Maria Robles, in loco «Mascota» die III mensis Maii anno MDCCCLXXXVIII natus, qui die XXVI mensis Iunii concisus est anno MCMXXVII. Petrus Esqueda, in urbe «San Juan de los Lagos» vulgo appellata die XXIX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXVII natus, qui die XXII mensis Novembris occisus est anno MCMXXVII. Turibius Romo, in oppido «Jalostotitlán» die XVI mensis Aprilis natus anno MCM, qui die XXV mensis Februarii caesus est anno MCMXXVIII. Iustinus Orona, in loco «Atoyac», qui dicitur, die XIV mensis Aprilis natus anno MDCCCLXXVII, mortali vita aspere privatus est die I mensis Iulii anno MCMXXVIII. Atilanus Cruz, in oppido «Teocaltiche» die V mensis Octobris natus anno MCMI, qui die I mensis Iulii cum Rev. Iustino Orona, parocho, necatus est anno MCMXXVIII. Tranquillinus Ubiarco, in urbe «Zapotlán el Grande» die VIII mensis Iulii natus anno MDCCCXCIX, qui interfectus est die V mensis Octobris anno MCMXXVIII. Rodericus Aguilar, in urbe «Sayula» die XIII mensis Februarii anno MDCCCLXXV natus, qui die XXVIII mensis Octobris occisus est anno MCMXXVIII.

Pertinebant ad archidioecesim Durangensem hi Servi Dei: Aloisius Batis, sacerdos, in urbe «San Miguel del Mezquital» quae dicitur, die XIII mensis Septembris anno MDCCCLXX natus, et iuvenes tres eiusdem paroeciae laici Christifideles, qui sequuntur Emmanuel Morales, matrimonio iunctus et paterfamilias, anno MDCCCXCVIII natus in oppido «Sombrerete» die VIII mensis Februarii; Salvator Lara, die XIII mensis Augusti natus in urbe «Chalchihuites» anno MCMV; David Roldan, in urbe modo dicta die II mensis Martii natus anno MCMVII, qui tres cum presbytero modo memorato necati sunt die XV mensis Augusti anno MCMXXVI; qua in ipsa archidioecesi Servus Dei Matthaeus Correa, sacerdos dioecesis Zacatecensis, qui in oppido «Tepechitlan» die XXIII mensis Iulii anno MDCCCLXVI natus erat, martyrium tulit die VI mensis Februarii anno MCMXXVII.

E clero dioecesis Colimensis Servus Dei Michael de La Mora, in oppido «Tecalitlan» die XIX mensis Iunii natus anno MDCCCLXXIV, qui occisus est die VII mensis Augusti anno MCMXXVII.

Sacerdotes e dioecesi Chilpancingensi-Chilapensi hi sunt Servi Dei: David Uribe, in urbe «Buenavista de Cuellar» die XXIX mensis Decembris anno MDCCCLXXXIX natus, qui die XII mensis Aprilis concisus est anno MCMXXVII; Margaritus Flores, in urbe «Taxco» die XXII mensis Februarii natus anno MDCCCXCIX, qui die XII mensis Novembris interfectus est anno MCMXXVII.

Ex archidioecesi Moreliensi Servus Dei Iesus Mendez, sacerdos, Tarimbari die X mensis Iunii natus anno MDCCCLXXX, qui occisus est die V mensis Februarii, anno MCMXXVIII.

Ex archidioecesi Chihuahuensi Servus Dei Petrus Maldonado, sacerdos, Chihuahuae die XV mensis Iunii anno MDCCCXCII natus, qui anno MCMXXXVII martyrium tulit die XI mensis Februarii, mortiferis pridie percussus plagis. Adiunctis eorum interitus patefactis, intrepidi Ecclesiae filii famulique, quos descripsimus, veri habentur martyres Fidei. De quibus Canonici processus et Guadalaiarae et Durangi et Chihuahuae et Moreliae et Chilapae et Colimae cogniti sunt apud singulas Curias. Omnibus dein expletis iure sancitis, anno MCMXCi in conspectu Nostro Decretum «super martyrio» editum est die XXIV mensis Maii. Quare statuimus, ut beatificationis ritus hic Romae celebraretur die XXII mensis Novembris anno MCMXCII, ipso die Sollemnitatis D.N. Iesu Christi, Universorum Regis.

Hodie igitur hic ad Basilicam Petrianam inter Sacra hanc elocuti sumus beatificationis formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Iesus Posadas Ocampo, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Antonii López Aviña, Archiepiscopi Durangensis, Iosephi Fernández Arteaga, Archiepiscopi Chihuahuensis, Stanislai Alcaraz Figueroa, Archiepiscopi Moreliensis, Ephraem Ramos Salazar, Episcopi Chilpancingensis-Chilapensis, et Gilberti Valbuena Sánchez, Episcopi Colimensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregatione de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Christophorus Magallanes et viginti quattuor Socii et Maria a Iesu Sacramentato Venegas Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Christophori Magallanes et viginti quattuor Sociorum die vicesima quinta Maii et Mariae a Iesu Sacramentato Venegas die tricesima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Sueta etiam oratione habita de vita, virtutibus ac martyrio Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Novembris, in Sollemnitate D.N. Iesu Christi Universorum Regis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana