TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM «JESÚS
DEL GRAN PODER»,
QUOD IN ARCHIEPISCOPALI URBE HISPALENSI EXSTAT,
AD
BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Hispali, in antiqua et
praeclara archiepiscopali urbe Hispaniae, notum exstat templum Deo dicatum in
honorem «Jesús del Gran Poder» quod publicum est oratorium insignis Sodalitatis
Paenitentiae et centrum praecipuum Christianae ac liturgicae vitae necnon operum
socialium et caritatis eiusdem Sodalitatis. Qua re, cum Venerabilis Frater
Carolus Amigo Vallejo, Archiepiscopus Metropolita Hispalensis, litteris die XX
mensis Augusti hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut
idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare
benevolentiae Nostrae documentum dilectis filiis Hispalensibus cupientes
praebere, eius sollertis Pastoris precibus obsecundandum esse putamus. De
sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
quam ratam habemus, Apostolica usi potestate, harum Litterarum virtute
perpetuumque in modum sacram aedem, de qua mentionem fecimus, titulo ac
dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen
servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis
Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit
Hispalensi Praesuli eiusque clero ac populo, Nobis carissimis. Has denique
Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIX mensis Decembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana