Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HISPALI IN ANTIQUA

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM «JESÚS DEL GRAN PODER»,
QUOD IN ARCHIEPISCOPALI URBE HISPALENSI EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Hispali, in antiqua et praeclara archiepiscopali urbe Hispaniae, notum exstat templum Deo dicatum in honorem «Jesús del Gran Poder» quod publicum est oratorium insignis Sodalitatis Paenitentiae et centrum praecipuum Christianae ac liturgicae vitae necnon operum socialium et caritatis eiusdem Sodalitatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Carolus Amigo Vallejo, Archiepiscopus Metropolita Hispalensis, litteris die XX mensis Augusti hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare benevolentiae Nostrae documentum dilectis filiis Hispalensibus cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sacram aedem, de qua mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Hispalensi Praesuli eiusque clero ac populo, Nobis carissimis. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Decembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana