The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITO INVOCATUR

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS GRATIARUM, QUAE IN ECCLESIA
S. FRANCISCI ASSISIENSIS OPPIDI V.D. WIELICZKA COLITUR,
PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Merito invocatur a populo fideli Beata Virgo Maria, quae «mater nobis in ordine gratiae exstitit» (Lumen gentium, 61). Igitur, petente Eminentissimo Domino Francisco Cardinali Macharski, Archiepiscopo Metropolita Cracoviensi, qui litteris die XV mensis Decembris superiore anno datis communia vota cleri et Christifidelium expromit, concedimus libentes ut pulchra multisque gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis Gratiarum, quae in oppido v.d. Wieliczka in templo paroeciali sancto Francisco Assisiensi dicato ab antiquis iam temporibus pie colitur, quamque Nos Ipsi olim venerati sumus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri possit. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top