The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA

«DE SACERDOTALI ORDINATIONE»
VIRIS TANTUM RESERVANDA

 

Venerabiles Fratres in Episcopatu!

1. Ordinatio Sacerdotalis, per quam munus traditur, quod Christus Apostolis suis concredidit fideles docendi, sanctificandi et regendi, in Ecclesia Catholica inde ab initio semper solis viris reservata est. Quam traditionem Ecclesiae etiam Orientales fideliter retinuerunt.

Quando quaestio orta est de ordinatione mulierum apud Communionem Anglicanam, Summus Pontifex Paulus VI, pro sua fidelitate erga officium custodiendi Traditionem apostolicam, atque etiam ut novum impedimentum positum in itinere ad unitatem christianorum amoveret, fratres Anglicanos commonefecit de Ecclesiae Catholicae positione: “Ipsa retinet non esse admittendam ordinationem mulierum ad sacerdotium ob rationes fundamentales. Quae rationes complectuntur: exemplum Christi in Sacra Scriptura memoratum, qui tantummodo inter viros elegit suos Apostolos; constantem Ecclesiae usum, quae Christum imitata est in solis viris eligendis; eiusque vivum magisterium, quod congruenter statuit mulierum exclusionem a sacerdotio convenire cum consilio Dei pro sua Ecclesia” (Pauli VI, Rescriptum ad litteras Suae Gratiae Rev.mi Doctoris F. D. Coogan, Archiepiscopi Cantuariensis, de sacerdotali mulierum ministerio, die 30 nov. 1975).

Cum tamen etiam inter theologos atque in aliquibus catholicis circulis quaestio in controversiam deducta esset, Paulus VI Congregationi pro Doctrina Fidei mandavit ut de hoc argumento Ecclesiae doctrinam exponeret atque illustraret. Quod factum est per Declarationem “Inter Insigniores”, quam ipse Summus Pontifex approbavit et publici iuris fieri iussit (Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Inter Insigniores, quoad admissionem mulierum ad sacerdotium ministeriale, die 15 oct. 1976: AAS 69 (1977) 98-116).

2. Quae quidem Declaratio huius doctrinae rationes fundamentales, a Paulo VI propositas, repetit et explicat, atque concludit Ecclesiam “auctoritatem sibi non agnoscere admittendi mulieres ad sacerdotalem ordinationem” (Ibid., 100) Talibus rationibus fundamentalibus idem documentum alias addit rationes theologicas quibus convenientia illustratur illius consilii divini, et etiam aperte ostendit Christi agendi modum non ex causis sociologicis vel culturalibus, illius aetatis propriis, proficisci. Sicut deinde Paulus VI explicavit, “ratio vera in eo est, quod Christus, Ecclesiam propria fundamentali constitutione propriaque anthropologia theologica instruendo, sic statuit, quam deinceps eiusdem Ecclesiae Traditio semper observavit” (Pauli VI, Allocutio ad precationem «Angelus Domini», die 30 ian. 1977: Insegnamenti di Poalo VI, XV (1977) 111; cfr. etiam Ioannis Pauli PP. II, Christifideles Laici, 51, Cathechismus Catholicae Ecclesiae, n.1577).

In Epistula Apostolica “Mulieris Dignitatem” Nos Ipsi de hac materia scripsimus: “Advocans solos viros uti Apostolos suos Christus sese ratione gessit prorsus libera suique iuris. Eadem istud libertate fecit, qua toto in vitae suae instituto dignitatem extulit mulieris vocationemque, non tamen accommodans se vigentibus moribus ac traditionibus lege illius temporis constitutis” (Ioannis Pauli PP. II, Mulieris Dignitatem, 26).

Evangelia enim et Actus Apostolorum testificantur hanc vocationem factam esse secundum aeternum Dei consilium: Christus elegit quos voluit ipse (Marc. 3, 13-14; Io. 6, 70), idque fecit una cum Patre, “per Spiritum Sanctum” (Act. 1, 2), postquam pernoctaverat in oratione (Luc. 6, 12). Quapropter in admissione ad sacerdotium ministeriale (Lumen Gentium, 28; Presbyterorum Ordinis, 2), Ecclesia semper tamquam constantem normam agnovit Domini sui agendi rationem in duodecim virorum electione, quos Ipse posuit Ecclesiae suae fundamentum (Apoc. 21, 13). Qui quidem non tantum munus acceperunt, quod deinde a quolibet Ecclesiae membro exerceri potuisset, sed iidem peculiariter et arte cum ipsius Verbi Incarnati missione sunt consociati (Matth. 10, 1. 7-8; 28, 16-20: Marc. 3, 13-16; 16, 14-15). Apostoli idem fecerunt cum cooperatores suos elegerunt (1 Tim. 3, 1-13, 2 Tim. 1, 6; Tit. 1, 5-9), qui ipsis successuri erant in ministerio (Cathechismus Catholicae Ecclesiae, n.1577). Qua in electione illi quoque inclusi erant qui, decursu temporum Ecclesiae, ipsorum Apostolorum munus prosequerentur, scilicet vicem gerendi Christi Domini ac Redemptoris (Lumen Gentium, 20 et 21).

3. Ceterum, quod Maria Sanctissima, Dei et Ecclesiae Mater, munus non accepit Apostolorum proprium, neque sacerdotium ministeriale, clare ostendit non admissionem mulierum ad sacerdotalem ordinationem non posse minorem earum dignitatem significare nec discrimen erga eas, sed fidelem observantiam consilii, quod sapientiae Domini universi est tribuendum.

Mulieris praesentia eiusque in Ecclesiae vita missioneque partes, etsi non Sunt cum sacerdotio ministeriali coniunctae, perstant tamen ratione absoluta necessariae et eae quae substitui non possint. Sicut sane ipsa illustrat Declaratio “Inter Insigniores”, “exoptat sancta Mater Ecclesia, ut christianae mulieres sibi plene consciae fiant, quanta sit ipsarum missio: partes earum hodie maximae sunt, ut simul et instauretur atque humanior fiat societas et fideles veram Ecclesiae imaginem agnoscant” (Congr. pro Doctrina Fidei Decl. Inter Insigniores, VI: AAS 69 (1977) 115 s.).

Novum Testamentum cunctaque Ecclesiae historia satis superque testantur in Ecclesia praesentiam mulierum germanarum discipularum et testium Christi in familia atque in civili professione praeter quam in integra dedicatione famulatui Dei et Evangelii. “Mulieris dignitatem tutando Ecclesia eiusque vocationem honorem tribuit atque gratias iis quae, Evangelio fideles, omni aetate apostolicum communicarunt totius Dei Populi munus. De martyribus sanctis agitur et de virginibus ac de matribus familias fortiter quae fidem sunt testificatae ac suis educandis liberis in Evangelii principiis fidem tradiderunt Ecclesiaeque traditionem” (Ioannis Pauli PP. II, Mulieris Dignitatem, 27).

Ceterum ad fidelium sanctitatem funditus ordinatur hierarchica Ecclesiae constitutio. Ideo memorat Declaratio “Inter Insigniores”, “unum charisma melius, quod quis aemulari potest ac debet, est caritas (1 Cor. 13, 12-13). Maiores in Regno caelorum non sunt ministri, sed sancti” (Congr. pro Doctrina Fidei Decl. Inter Insigniores, VI. AAS 69 (1977) 115).

4. Quamvis doctrina de ordinatione sacerdotali viris tantum reservanda constanti et universali Ecclesiae Traditione servetur atque Magisterio in recentioribus documentis firmiter doceatur, temporibus tamen nostris diversis in partibus disputabilis habetur, aut etiam Ecclesiae sententiae non admittendi mulieres ad ordinationem illam vis mere disciplinaris tribuitur.

Ut igitur omne dubium auferatur circa rem magni momenti, quae ad ipsam Ecclesiae divinam constitutionem pertinet, virtute ministerii Nostri confirmandi fratres (Luc. 22, 32), declaramus Ecclesiam facultatem nullatenus habere ordinationem sacerdotalem mulieribus conferendi, hancque sententiam ab omnibus Ecclesiae fidelibus esse definitive tenendam.

In vos omnes, Venerabiles Fratres, atque in omnem Christianum populum implorantes perpetuum divinum praesidium, libentes quidem omnibus Apostolicam Benedictionem impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis maii, in Sollemnitate Pentecostes, anno MCMXCIV, sexto decimo Pontificatus Nostri.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top