Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIS DEI

VENERABILI SERVO DEI PETRO TO ROT BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Venerabilis Dei Servus Petrus To Rot recentis localis Ecclesiae Novae Britanniae concivibus duplicem miramque testificationem reliquit: primum enim studiose opus catechistae ut laicus nullo non tempore obiit; deinde brevem suam vitam summa martyrii virtute consummavit. Sic ipse ante tempus id quod Concilium Vaticanum II edicturum erat fidelibus laicis plene adimplevit, omnibus scilicet viribus et gratiae donis contendit ad ubique terrarum Christi Ecclesiam efficiendam, in illis potissimum locis illisque adiunctis quorum virtute Ecclesia, operam agentibus et testificantibus dumtaxat laicis, instrumentum salutis evadat (cf Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 33).

Petrus To Rot anno MCMXII natus est in pago quodam insulae Melanesianae Novae Britanniae (Papuae Novae Guineae), quem populari sermone Rakunai vocant, ubi fidei christianae nuntius solummodo tribus ante annis a primis missionariis ductus erat. Eius parentes, Angelus To Puia et Maria Ia Tumul, ad primam christianam stirpem pertinebant huius insulae.

Religioso familiae et scholae missionis fervore institutus, XVIII annos natus Petrus To Rot in collegium est receptus «Sancti Pauli» loci Taliligap, quod eo proposito conditum erat, ut laici catechistae excolerentur. Anno MCMXXXIII suum pagum rursus petiit ut munus catechistae ageret. Anno MCMXXXVI Paulam Ia Varpit sibi matrimonio iunxit, ex qua tres liberos habuit. Familiae officia eum minime a pastorali opere avocaverunt.

Anno MCMXLII, cum impetum in Novam Britanniam facerent Iaponienses, Petrus intra missionis, quae est Rakunai, fines ob suam vitae christianae praestantiam suumque catechistae studium probe notus erat. Inde a mense Octobri anni MCMXLII, cum missionarii in campo captivis custodiendis detinebantur, ipse unus spiritaliter fideles est moderatus. Studiose sane et animose pastoralis operis suscepit officium: precationis conventus in tuto collocavit, catecheticam doctrinam, baptismum conferendum, sacram Eucharistiam custodiendam eandemque aegrotis et morientibus praebendam, curam et pauperum subsidium.

Etiam tum cum Iaponiense imperium quavis religiosa opera eum vetuit, Petrus To Rot a suo officio catechistae non destitit; immo suum esse existimavit publice polygamiae restituendae officere, quam Iaponienses revocare conabantur. Hanc propter firmam voluntatem in se inimicitiam convertit illorum qui alteram uxorem ducere cupiebant, potissimum cuiusdam illius loci publici custodis, qui Iaponiensibus assentiebatur, quique methodista uxoratus catholicam puellam matrimonio devincere volebat. Ex tunc opus catechistae Petri To Rot persequebantur et perspiciebant Iaponienses publici custodes.

Primum in vincula coniectus est et aliquot post dies liberatus; iterum deprehensus, damnatus est et duobus mensibus in vinculis detentus est. In castris, quae Vunaiara vocant, captivus custodiebatur, cum die Veneris mensis Iulii anno MCMXLV, a tribunis duobus Iaponiensibus interemptus est, militari adstante medico, qui etiam iniectione mortifera usus est.

Ad hunc vitae suae exitum sibi omnino conscius pervenit Petrus To Rot, prorsus non modo ad carcerem verum et mortem subeundam paratus, potius quam suam conscientiam pernegaret. Quotquot eum novissimis captivitatis diebus, immo etiam mane die ipso necis inviserunt, eum tranquillum securumque reppererunt, ad vitam pro fide tradendam promptum.

Pagi, qui est Rakunai, incolae, continuo post eius mortis nuntium prolatum, eius occisionem martyrium duxerunt atque talem mentem patefecerunt, super crucem in eiusdem sepulcro positam hanc scribentes sententiam: Petrus To Rot, fidei martyr.

Martyrii Petri To Rot fama ultro diffusa est toto in agro Papuae Novae Guineae subsequentibus eius mortis annis. Itaque compluribus fidelium postulatis obsecundans, Archiepiscopus Rabaulensis, Albertus Bundervoet, die XIII mensis Ianuarii anno MCMLXXXV beatificationis processum canonicum incohavit, qui celebratus est anno MCMLXXXVII. Die II mensis Aprilis anno MCMXCIII, Nobis coram decretum de martyrio Petri To Rot prodiit.

Statuimus igitur ut beatifications ritus die XVII mensis Ianuarii anno MCMXCV Portu Moresbiensi in urbe celebraretur, Nostra pastorali contingente visitation in Papua Nova Guinea.

Hodie igitur inter sacra hanc protulimus formulam:

«Acceding to the request of our brother, Karl Hesse, Archbishop of Rabaul, and of many other Brothers in the episcopate, and of many of the faithful, and after consultation with the Congregation for the Causes of Saints, by our Apostolic Authority we grant that the Venerable Servant of God, Peter To Rot, shall hereafter be invoked as Blessed, and that his feast shall be celebrated every year on the seventh day of July, in the places and according to the norms established by Church Law. In the Name of the Father and of the Son and of the Holy Spirit».

Quae autem his Litteris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Portu Moresbiensi in urbe, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Ianuarii anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana