SANCTUS ANSGARIUS, EPISCOPUS, PATRONUS
PRINCIPALIS
NOVAE ARCHIDIOECESIS HAMBURGENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles Hamburgensis
archidioecesis, a Nobis die XXIV mensis Octobris superiore anno conditae,
singulari quidem pietate colere sanctum Ansgarium, episcopum, qui temporibus
antiquis primus providus Pastor et amantissimus Pater fuit eiusdem catholicae
communitatis. Qua re ductus, Venerabilis Frater Ludovicus Averkamp,
Archiepiscopus Metropolita Hamburgensis, communia excipiens vota, electionem
sancti Ansgarii, episcopi, in Patronum principalem apud Deum archidioecesis suae
rite probavit atque, litteris die X mensis Ianuarii hoc anno datis, petivit ut
huiusmodi electio et approbatio secundum «Normas de Patronis constituendis» et
ad Normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede
confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Praesulis preces audire itemque
dilectis filiis istius novae metropolitanae Sedis benevolentis animi Nostri
signum praebere, cum constet has electionem et approbationem ad iuris
praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re
egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
sanctum Ansgarium, episcopum, Patronum principalem apud Deum archidioecesis
Hamburgensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis
secundum rubricas consequentibus. Denique volumus ut hae Litterae religiose
serventur suosque effectus nunc et in posterum consequantur, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Martii,
anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana