Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT CHRISTIFIDELES

SANCTUS ANSGARIUS, EPISCOPUS, PATRONUS PRINCIPALIS
NOVAE ARCHIDIOECESIS HAMBURGENSIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles Hamburgensis archidioecesis, a Nobis die XXIV mensis Octobris superiore anno conditae, singulari quidem pietate colere sanctum Ansgarium, episcopum, qui temporibus antiquis primus providus Pastor et amantissimus Pater fuit eiusdem catholicae communitatis. Qua re ductus, Venerabilis Frater Ludovicus Averkamp, Archiepiscopus Metropolita Hamburgensis, communia excipiens vota, electionem sancti Ansgarii, episcopi, in Patronum principalem apud Deum archidioecesis suae rite probavit atque, litteris die X mensis Ianuarii hoc anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum «Normas de Patronis constituendis» et ad Normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Praesulis preces audire itemque dilectis filiis istius novae metropolitanae Sedis benevolentis animi Nostri signum praebere, cum constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctum Ansgarium, episcopum, Patronum principalem apud Deum archidioecesis Hamburgensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Denique volumus ut hae Litterae religiose serventur suosque effectus nunc et in posterum consequantur, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana