![]() |
![]() |
|
|
IOANNES PAULUS PP. II LITTERAE APOSTOLICAE DEIPARA IN CAELIS TEMPLUM CATHEDRALE DEO DICATUM IN
HONOREM
Ad perpetuam rei memoriam. – Deipara in caelis assumpta multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis hominibus conciliandis (cfr. Lumen gentium, 62). Quia ergo Venerabilis Frater Paulus Shan Kuohsi, Episcopus Kaohsiungensis, Marialem cultum alere ac fovere cupiens, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus petiit ut Kaohsiungensis dioecesis ecclesia cathedralis Deo dicata in honorem Beatae Mariae Virginis a Rosario ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, petitioni libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consulto, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra aedes quam diximus ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus. Confidimus sane fore ut fideles Kaohsiungensis communitatis ecclesialis ad Beatam Mariam Virginem colendam magis magisque incitentur. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo. ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|
|