PAROECIALIS AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI
SUB VOCABULO
REGINAE POLONIAE DICATA, INTRA DIOECESIS SANDOMIRIENSIS FINES
SITA,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Usque viguit inter Polonas gentes in Virginem
Mariam pietas, quam ipsae saeculorum decursu studiose coluerunt eidemque
innumera sacra aedificia animose dicarunt. Congruentes igitur iustasque
repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis
Frater Venceslaus Świerzawski, Episcopus Sandomiriensis, qui, vota cleri
fideliumque significans, rerum liturgicarum studio permotus, flagitavit ut
Beatae Mariae Virginis sub titulo «Reginae Poloniae» templum, in loco «Stalowa
Wola», ipsius in dioecesi situm, inter Basilicas minores referretur, iuribus
et privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes
quae, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit,
Apostolica Nostra usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta
mentio, quod olim Nos Ipsi dedicavimus, in numerum Basilicarum minorum
adscribimus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis exornamus.
Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae minoris», die IX mensis Novembris
anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Ceterum templi huius aedificatio solidam fidem demonstrat et fervidam in
caelestem Matrem affectionem. Tales quidem testificationes exoptamus ut futuro
quoque de tempore a cunctis fidelibus continenter reddantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis
Augusti, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana