Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

USQUE VIGUIT

PAROECIALIS AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI SUB VOCABULO
REGINAE POLONIAE DICATA, INTRA DIOECESIS SANDOMIRIENSIS FINES SITA,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Usque viguit inter Polonas gentes in Virginem Mariam pietas, quam ipsae saeculorum decursu studiose coluerunt eidemque innumera sacra aedificia animose dicarunt. Congruentes igitur iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Venceslaus Świerzawski, Episcopus Sandomiriensis, qui, vota cleri fideliumque significans, rerum liturgicarum studio permotus, flagitavit ut Beatae Mariae Virginis sub titulo «Reginae Poloniae» templum, in loco «Stalowa Wola», ipsius in dioecesi situm, inter Basilicas minores referretur, iuribus et privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio, quod olim Nos Ipsi dedicavimus, in numerum Basilicarum minorum adscribimus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet. Ceterum templi huius aedificatio solidam fidem demonstrat et fervidam in caelestem Matrem affectionem. Tales quidem testificationes exoptamus ut futuro quoque de tempore a cunctis fidelibus continenter reddantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Augusti, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana