BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «NOSSA SENHORA
MÃE
DA SANTA ESPERANÇA» PATRONA APUD DEUM
DIOECESIS
SANCTI ALOISII DE MONTES BELOS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beata Maria Virgo materna sua caritate omnes
fratres Filii sui adhuc peregrinantes protegit eorumque fiduciam aetate
praesertim angustiarum difficultatumque confirmat. Hac fide suffultus
Venerabilis Frater Vasintonius Cruz, Episcopus Sancti Aloisii de Montes Belos,
communia vota excipiens, Beatam Mariam Virginem Patronam apud Deum dioecesis
suae elegit, atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede
confirmaretur. Nos quidem enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo
animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit,
Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
Beatam Mariam Virginem sub titulo «Nossa Senhora Mãe da Santa Esperança»
Patronam apud Deum dioecesis Sancti Aloisii de Montes Belos confirmamus, omnibus
factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Normis de Patronis
constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Volumus
sane ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive
nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Septembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana