Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATA MARIA VIRGO

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «NOSSA SENHORA MÃE
DA SANTA ESPERANÇA» PATRONA APUD DEUM
DIOECESIS SANCTI ALOISII DE MONTES BELOS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beata Maria Virgo materna sua caritate omnes fratres Filii sui adhuc peregrinantes protegit eorumque fiduciam aetate praesertim angustiarum difficultatumque confirmat. Hac fide suffultus Venerabilis Frater Vasintonius Cruz, Episcopus Sancti Aloisii de Montes Belos, communia vota excipiens, Beatam Mariam Virginem Patronam apud Deum dioecesis suae elegit, atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede confirmaretur. Nos quidem enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «Nossa Senhora Mãe da Santa Esperança» Patronam apud Deum dioecesis Sancti Aloisii de Montes Belos confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Normis de Patronis constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Volumus sane ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Septembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana