The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MATERNUM DEIPARAE

ECCLESIAE CATHEDRALI ASSUMPTIONIS BEATAE VIRGINIS MARIAE
IN DIOECESI PINSKENSI LATINORUM BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Maternum Deiparae auxilium merito quaerit populus christianus, praesertim cum variis in necessitatibus versatur: «In caelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis» (Lumen gentium, 62).

Libentes igitur accepimus postulationem Venerabilis Fratris Nostri Casimiri Swigek, Archiepiscopi Minscensis-Mohiloviensis atque Administratoris Apostolici Pinskensis Latinorum, qui petiit ut ab Apostolica Sede titulo Basilicae Minoris honestaretur ecclesia cathedralis Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicata, in qua omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria accommodata sunt nec non divinae consolationes copiose a populo affluente recipiuntur. Die quidem XI mensis Maii, anno MCMXCV, eidem Praesuli coram Nobis praesenti desideratum gratiam concedimus, quam nunc his Litteris Apostolica Nostra potestate confirmamus, decernentes ut supra dictum templum dignitate Basilicae Minoris frui possit, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis vero iis quae servanda sunt secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Februarii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top