The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

GAUDIO EXSULTAMUS

MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM IOANNEM PAULUM II
DIE UNO ET VICESIMO MENSIS MAII ANNO MCMXCV,
OCCASIONE DATA VISITATIONIS APOSTOLICAE IN URBE OLOMUCENSI,
 IMAGINEM CORONAVISSE BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE SUB TITULO
 MATRIS DEI IN SACRA AEDE VISITATIONIS LOCO VULGO DICTO
«SVATY KOPECEK» ARCHIDIOECESIS OLOMUCENSIS VENERATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Gaudio exsultamus cum occasio Nobis datur ut Nostram pietatem in Beatissimam Virginem Mariam significemus, quae multiplici intercessione in suo pergit officio aeternae salutis dona nobis conciliandi (cf. Lumen gentium, 62). Libenti igitur animo precibus concessimus Venerabilis Fratris Ioannis Graubner, Archiepiscopi Olomucensis, qui, votum expromens suum et Christifidelium sibi concreditorum, rogavit ut Ipsi Nos in Nostra visitatione Apostolica ad urbem Olomucensem gratiosae imagini Beatae Mariae Virginis, quae sub titulo Matris Dei in sacra aede Visitationis loco vulgo dicto «Svaty Kopecek» archidioecesis Olomucensis veneratur, pretiosum diadema imponere dignaremur. Volentes ideo in hanc caelestem Matrem aliud Nostri amoris testimonium dare eiusque cultum augere, die uno et vicesimo mensis Maii anno MCMXCV supra dictam claram imaginem pretioso diademate, benedictione sacrato, sollemni redimiimus ritu. Ut autem huius eventus posteris memoria traderetur atque indicaretur fidelium voluntas continenter Dei Matrem diligendi, sequendi, venerandi, quae auxilium est omnium Christianorum, has Litteras dari iussimus, facti testes verissimas. Rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Martii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top