VENERABILI SERVO DEI BERNARDO
LICHTENBERG
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego veni, ut vitam
habeant et abundantius habeant» (Io 10, 10). Christi testis, qui est Vita, fuit
presbyter Bernardus Lichtenberg, qui animose suum complevit pastorale opus, cum
fideliter Evangelium et Ecclesiae doctrinam proclamaret, qui caritate in Deum
hominumque concitatus, palam mendacio violentiaeque restitit atque tandem per
martyrium confirmavit se Domino Iesu eiusque doctrinae prorsus adhaerere.
Audax hic presbyter die III mensis Decembris anno MDCCCLXXV in oppido, quod
Ohlau in Silesia appellant, ortus est atque suam in familia, quadam christiana
affectione sensuque locupletata, exegit iuventutem. Theologica institutione
peracta, sacerdos die XXI mensis Iunii anno MDCCCXCIX creatus est. Post annum
Berolinum missus est, ubi ministerio compluribus in locis exercito, templi S.
Cordis fuit exinde parochus; tandem Cathedralis praepositus nominatus. Christus
cardo fuit, lux et dux totius ipsius vitae eiusdemque sacerdotalis muneris, quod
usque impigre ille explevit, totum se omnibus vovendo. Fidei claritudine et
soliditate, in pauperes derelictosque caritate, animositate, qua christiana
principia enuntiavit, eminuit atque omnibus doctrinis quae Dei legem hominumque
dignitatem aversabantur obstitit. Verbi ac scriptorum pacificis instrumentis
usus, usque ab initio adversus doctrinam et nazismi mores pugnavit atque,
quanquam a Gestapo continenter vexatus, Dei, Ecclesiae populique iura tueri
perrexit. Sic exempli gratia apud civitatis maximas potestates de mentis
aegrotis necatis, de captivis in carceribus pessime tractatis, conquestus est.
Quotidie in Cathedrali templo pro christianis non Arianis, cum Vesperas
recitabat, publice precabatur, qui graviter opprimebantur, pro Iudaeis
persecutione affectis, pro captivis qui publicae custodiae campis detinebantur.
Gestapo proditus, anno MCMXLI captus est, quia apud eum scriptum quoddam, in
omnibus Missis die dominico legendum ad Iudaeos defendendos, inventum est.
Palam ac sine timore agnovit ubi Dei veritas non teneretur, hominis quoque
dignitatem laedi; ubi mendacium, ibi perverse ac falso agi: «Hominis actus
eiusdem principia sequuntur; si enim principia sunt errata actus quoque sunt
iniqui. Principia equidem depugno, ex quibus iniqui actus eveniant necesse est»: hoc confirmavit ipse pro nazistarum iudicibus in primis sui testimonii
actis. Duos annos carcere est detentus, qui exitio fuerunt eius haud firmae
valetudini. Continuo postquam liberatus est, iterum captus est et, etsi male se
habebat, ad campum Dachaviae captivis custodiendis destinatus. At illuc nunquam
pervenit. In itinere enim propter aerumnas, in oppido Hof, die V mensis
Novembris anno MCMXLIII mortuus est, nazistarum odio affectus adversus
catholicum sacerdotem, qui mori potius voluit quam ideologiae atheae et
inhumanae ut concederet.
Statim fidei martyr est habitus. Haec opinio annorum decursu increbruit,
ideo Berolinensis Episcopus anno MCMLXVII beatificationis canonizationisque
Causam incohavit. His a iure praescriptis peractis rebus, Nobis coram die II
mensis Iulii anno MCMXCIV, super martyrio decretum prodiit. Statuimus igitur ut
beatificationis ritus Berolini Nostro eveniente pastorali itinere celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
Nach Beratung mit der Kongregation für die Selig- and Heligsprechungen
erfülle ich gern die Bitte meiner Brüder Georg Kardinal Sterzinsky, Erzbischof
von Berlin, and Reinhard Lettmann, Bischof von Münster, vieler anderer Brüder
im Bischofsamt sowie zahlreicher Christgläubiger. Ich gestatte kraft meiner
Apostolischen Autorität, daß die ehrwürdigen Diener Gottes Bernhard Lichtenberg
and Karl Leisner künftig Selige genannt werden. Das Gedachtnis des seligen
Bernhard Lichtenberg soil alljahrlich am 5. November, das Gedächtnis des seligen
Karl Leisner alljährlich am 12. August an den Orten and in der Weise gefeiert
werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im Namen des Vaters and des Sohnes
and des Heiligen Geistes.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Berolini, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii, anno MCMXCVI,
Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana