Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EGO VENI

VENERABILI SERVO DEI BERNARDO LICHTENBERG
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant» (Io 10, 10). Christi testis, qui est Vita, fuit presbyter Bernardus Lichtenberg, qui animose suum complevit pastorale opus, cum fideliter Evangelium et Ecclesiae doctrinam proclamaret, qui caritate in Deum hominumque concitatus, palam mendacio violentiaeque restitit atque tandem per martyrium confirmavit se Domino Iesu eiusque doctrinae prorsus adhaerere.

Audax hic presbyter die III mensis Decembris anno MDCCCLXXV in oppido, quod Ohlau in Silesia appellant, ortus est atque suam in familia, quadam christiana affectione sensuque locupletata, exegit iuventutem. Theologica institutione peracta, sacerdos die XXI mensis Iunii anno MDCCCXCIX creatus est. Post annum Berolinum missus est, ubi ministerio compluribus in locis exercito, templi S. Cordis fuit exinde parochus; tandem Cathedralis praepositus nominatus. Christus cardo fuit, lux et dux totius ipsius vitae eiusdemque sacerdotalis muneris, quod usque impigre ille explevit, totum se omnibus vovendo. Fidei claritudine et soliditate, in pauperes derelictosque caritate, animositate, qua christiana principia enuntiavit, eminuit atque omnibus doctrinis quae Dei legem hominumque dignitatem aversabantur obstitit. Verbi ac scriptorum pacificis instrumentis usus, usque ab initio adversus doctrinam et nazismi mores pugnavit atque, quanquam a Gestapo continenter vexatus, Dei, Ecclesiae populique iura tueri perrexit. Sic exempli gratia apud civitatis maximas potestates de mentis aegrotis necatis, de captivis in carceribus pessime tractatis, conquestus est. Quotidie in Cathedrali templo pro christianis non Arianis, cum Vesperas recitabat, publice precabatur, qui graviter opprimebantur, pro Iudaeis persecutione affectis, pro captivis qui publicae custodiae campis detinebantur. Gestapo proditus, anno MCMXLI captus est, quia apud eum scriptum quoddam, in omnibus Missis die dominico legendum ad Iudaeos defendendos, inventum est. Palam ac sine timore agnovit ubi Dei veritas non teneretur, hominis quoque dignitatem laedi; ubi mendacium, ibi perverse ac falso agi: «Hominis actus eiusdem principia sequuntur; si enim principia sunt errata actus quoque sunt iniqui. Principia equidem depugno, ex quibus iniqui actus eveniant necesse est»: hoc confirmavit ipse pro nazistarum iudicibus in primis sui testimonii actis. Duos annos carcere est detentus, qui exitio fuerunt eius haud firmae valetudini. Continuo postquam liberatus est, iterum captus est et, etsi male se habebat, ad campum Dachaviae captivis custodiendis destinatus. At illuc nunquam pervenit. In itinere enim propter aerumnas, in oppido Hof, die V mensis Novembris anno MCMXLIII mortuus est, nazistarum odio affectus adversus catholicum sacerdotem, qui mori potius voluit quam ideologiae atheae et inhumanae ut concederet.

Statim fidei martyr est habitus. Haec opinio annorum decursu increbruit, ideo Berolinensis Episcopus anno MCMLXVII beatificationis canonizationisque Causam incohavit. His a iure praescriptis peractis rebus, Nobis coram die II mensis Iulii anno MCMXCIV, super martyrio decretum prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Berolini Nostro eveniente pastorali itinere celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Nach Beratung mit der Kongregation für die Selig- and Heligsprechungen erfülle ich gern die Bitte meiner Brüder Georg Kardinal Sterzinsky, Erzbischof von Berlin, and Reinhard Lettmann, Bischof von Münster, vieler anderer Brüder im Bischofsamt sowie zahlreicher Christgläubiger. Ich gestatte kraft meiner Apostolischen Autorität, daß die ehrwürdigen Diener Gottes Bernhard Lichtenberg and Karl Leisner künftig Selige genannt werden. Das Gedachtnis des seligen Bernhard Lichtenberg soil alljahrlich am 5. November, das Gedächtnis des seligen Karl Leisner alljährlich am 12. August an den Orten and in der Weise gefeiert werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im Namen des Vaters and des Sohnes and des Heiligen Geistes.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Berolini, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana