TEMPLUM CATHEDRALE DEO DICATUM IN
HONOREM
S. STEPHANI PROTOMARTYRIS IN DIOECESI PRATENSI
AD GRADUM
BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Nos Ipsi, decem ante annos, in itinere Nostro
Apostolico veneratione atque obsequio prosecuti sumus Beatam Mariam Virginem,
cuius pretiosa reliquia, Sacrum scilicet Cingulum, cathedrali in templo Pratensi
asservatur. Nunc vero, prae oculis habentes spiritale bonum omnium
christifidelium qui illam sacram aedem Deum adprecaturi petunt, libenti animo
obsecundare volumus petitioni Venerabilis Fratris Gastonis Simoni, Episcopi
Pratensis, qui, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus, rogavit ut
memoratum templum cathedrale Deo dicatum in honorem S. Stephani Protomartyris
titulo Basilicae Minoris exornaretur. Itaque de Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae
plenitudine, statuimus ut sacra haec aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae
Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc
nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae
Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis
non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis
Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana