Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOS IPSI

TEMPLUM CATHEDRALE DEO DICATUM IN HONOREM
S. STEPHANI PROTOMARTYRIS IN DIOECESI PRATENSI
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Nos Ipsi, decem ante annos, in itinere Nostro Apostolico veneratione atque obsequio prosecuti sumus Beatam Mariam Virginem, cuius pretiosa reliquia, Sacrum scilicet Cingulum, cathedrali in templo Pratensi asservatur. Nunc vero, prae oculis habentes spiritale bonum omnium christifidelium qui illam sacram aedem Deum adprecaturi petunt, libenti animo obsecundare volumus petitioni Venerabilis Fratris Gastonis Simoni, Episcopi Pratensis, qui, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus, rogavit ut memoratum templum cathedrale Deo dicatum in honorem S. Stephani Protomartyris titulo Basilicae Minoris exornaretur. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra haec aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana