The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DEIPARA VIRGO

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS PIE SERVATA IN SANCTUARIO
LOCI V. D. «BERDICEV», IPSI BEATAE MARIAE VIRGINI DE MONTE CARMELO
  DICATO, DIOECESI IN ZYTOMERIENSI, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Deipara Virgo, in historiam salutis ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat dum praedicatur et colitur ad Filium suum Eiusque sacrificium, atque ad amorem Patris credentes advocat (cfr Lumen gentium, 65). Christifideles dioecesis Zytomeriensis pie quidem colunt gratiosam Virginis imaginem, quae exstat in Sanctuario ipsi Beatae Mariae Virgini de Monte Carmelo dicato in loco vulgo dicto «Berdicev». Nos ergo libenti animo obsecundare volumus precibus Venerabilis Fratris Ioannis Purwinski, Episcopi Zytomeriensis, atque comprobata sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra potestate eidem Praesuli partes committimus ut imagini illi Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, secundum probatum liturgicum ritum. Confidimus sane fore ut fideles istius ecclesialis communitatis ad Beatam Mariam Virginem colendam magis magisque incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo mensis Martii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top