IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
IN OMNIBUS*
SERVA DEI VENERABILIS MARIA A IESU
AEMILIA D'OULTREMONT
VIDUA VAN DER LINDEN D'HOOGHVORST
IN FASTOS CAELITUM BEATARUM REFERTUR.
Ad
perpetuam rei memoriam. — « In omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum »
(1 Pe 4,11): hoc nempe consilium fuit totumque simul propositum atque cotidianum
officium Venerabilis Servae Dei Mariae a Iesu, in saeculo Aemiliae baptizatae
d'Oultremont, quae Beatissimae Virginis Mariae adsectata exemplum adiutricis
praecipuae in redemptionis opere exsequendo, suscepit docili animo Dei verbum,
populo Corporis Christi mystici deserviit. Dominum ipsum singulis in vitae suae
stationibus honoravit: tamquam uxor et mater, uti vidua, ac postremo familiae
novae religiosae conditrix.
Fortis haec mulier, die XI mensis Octobris orta
est anno MDCCCXVIII in castello Wégimont prope Leodium ex comitibus Aemilio
d'Oultremont ac Maria de Lierneux de Presles, coniugibus funditus christianis,
qui fructuosissime illi egregiam tradiderunt tum humanam institutionem tum
religiosam. Undeviginti annos
nata baroni nupsit Victorio d'Hooghvorst unaque domum suam parvae instar
ecclesiolae instruxerunt, quae fide illustrata est duobusque dein filiis ac
totidem filiabus exhilarata. Inter domesticorum parietum curas ac pro
pauperibus ministerium, preces ac cum aliis hominibus necessitudines Serva Dei
agitavit vitam tranquillam. Dum intima cum Domino crescit usque coniunctione,
qui eius appellavit cor et spiritum, se etiam vocari sensit ad apostolatum
poenitentiae nec non reparationis pro hominum delictis. Marito maturius decimo
connubii anno orbata, illa plus sese in dies vanis ab huius mundi rebus
subtraxit atque filiis studiosius educandis devovit necnon precibus fundendis.
Perspecta denique Dei voluntate, deseruit ac dereliquit omnia et una cum
liberis resedit Lutetiae Parisiorum non paucis evictis incommodis.
Admonentibus spiritus magistris anno MDCCCLV Societatem condidit Sororum Mariae
Reparatricis, quam canonico decreto Episcopus ipse Argentinensis Kalendis
Maiis anno MDCCCLVII comprobavit, quo etiam tempore religiosum sibi sumpsit
vestitum una cum eiusdem operis sodalibus. Vota subsequenti anno religiosa
nuncupavit, quae ad mortem fideliter custodivit. Suum interea Institutum ipsa
deditissimo animo magnaque prudentia rexit, cuius diversas ad Europae urbes opus
propagavit, quin immo etiam in Indiam insulasque Reunionis ac Mauricii. Principem constituit Romae Instituti domum. Crucem Christi est compassa ex amore
et ob amorem complures pertulit molestias quae ei adspergebantur a
familiaribus ipsius dissentientibus mente ac consilio, e domesticis maeroribus
spiritalisque eius moderatoris duritia, tum etiam ex adfecta valde valetudine,
ad quae omnia terrifica accedebat spiritus animaeque nox. Vitae sanctimonia et
industria cotidiana teneritudinem et misericordem Dei praedicavit amorem,
Evangelii disseminandi opus adiuvit hominesque sanctificandi. Spiritales suas
instituit filias ut Christo deservirent et eius fidelibus. Qui per vitam lux
ei fuit et cuiusque diei laetitia, Dominus ipse die XXII Februarii mensis
MDCCCLXXVIII ad se illam arcessivit Florentiae deversantem, petentem vero
Belgas. Qua vivens fruebatur sanctitatis fama, post obitum haud cessavit, ob
quam Leodiensis Praesul anno MCMXIII Beatificationis et Canonizationis aperuit
causam. Nos propterea die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII Servam hanc Dei
declaravimus heroum in modum virtutes exercuisse theologales et cardinales et
iis adnexas. Deinde vero anno MCMXCVI mensis Decembris XVII die, adstantibus
Nobis, decretum super miraculo eiusdem Venerabilis deprecationi adsignato
prodiit, quod Florentiae anno MCMLVII evenit. Quibus de causis ut ritus
Beatificationis Romae perageretur die XII mensis Octobris
constituimus anno MCMXCVII, cum ante innumerabilem ferme christifidelium turmam
Eucharistica litantes hostia, cum Mariae a Iesu huius narravissemus vitam
singularesque dotes ac virtutes, sequentem elocuti sumus beatificationis
formam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi
Celayensis, Brunonis Foresti, Archiepiscopi Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci,
Episcopi Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et
Richardi Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta,
Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden
d'Hooghvorst et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur,
eorumque festum: Eliae a Succursu Nieves die undecima Octobris; Ioannis
Baptistae Piamarta die vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima
quinta Februarii; Mariae a Iesu Aemiliae d'Oultremont viduae van der Linden
d'Hooghvorst die undecima Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima
Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Novae continuo caelitis Beatae caritatem in
Dominum celebravimus indefatigatamque in proximos deditionem, cum omnibus
christifidelibus eam pietatis exemplar proposuimus deindeque venerati sumus et
summa eius caelitus auxilium religione expetivimus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII Octobris mensis, anno MCMXCVII,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 387-389
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana