Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN OMNIBUS*

SERVA DEI VENERABILIS MARIA A IESU AEMILIA D'OULTREMONT
VIDUA VAN DER LINDEN D'HOOGHVORST
IN FASTOS CAELITUM BEATARUM REFERTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « In omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum » (1 Pe 4,11): hoc nempe consilium fuit totumque simul propositum atque cotidianum officium Venerabilis Servae Dei Mariae a Iesu, in saeculo Aemiliae baptizatae d'Oultremont, quae Beatissimae Virginis Mariae adsectata exemplum adiutricis praecipuae in redemptionis opere exsequendo, suscepit docili animo Dei verbum, populo Corporis Christi mystici deserviit. Dominum ipsum singulis in vitae suae stationibus honoravit: tamquam uxor et mater, uti vidua, ac postremo familiae novae religiosae conditrix.

Fortis haec mulier, die XI mensis Octobris orta est anno MDCCCXVIII in castello Wégimont prope Leodium ex comitibus Aemilio d'Oultremont ac Maria de Lierneux de Presles, coniugibus funditus christianis, qui fructuosissime illi egregiam tradiderunt tum humanam institutionem tum religiosam. Undeviginti annos nata baroni nupsit Victorio d'Hooghvorst unaque domum suam parvae instar ecclesiolae instruxerunt, quae fide illustrata est duobusque dein filiis ac totidem filiabus exhilarata. Inter domesticorum parietum curas ac pro pauperibus ministerium, preces ac cum aliis hominibus necessitudines Serva Dei agitavit vitam tranquillam. Dum intima cum Domino crescit usque coniunctione, qui eius appellavit cor et spiritum, se etiam vocari sensit ad apostolatum poenitentiae nec non reparationis pro hominum delictis. Marito maturius decimo connubii anno orbata, illa plus sese in dies vanis ab huius mundi rebus subtraxit atque filiis studiosius educandis devovit necnon precibus fundendis. Perspecta denique Dei voluntate, deseruit ac dereliquit omnia et una cum liberis resedit Lutetiae Parisiorum non paucis evictis incommodis. Admonentibus spiritus magistris anno MDCCCLV Societatem condidit Sororum Mariae Reparatricis, quam canonico decreto Episcopus ipse Argentinensis Kalendis Maiis anno MDCCCLVII comprobavit, quo etiam tempore religiosum sibi sumpsit vestitum una cum eiusdem operis sodalibus. Vota subsequenti anno religiosa nuncupavit, quae ad mortem fideliter custodivit. Suum interea Institutum ipsa deditissimo animo magnaque prudentia rexit, cuius diversas ad Europae urbes opus propagavit, quin immo etiam in Indiam insulasque Reunionis ac Mauricii. Principem constituit Romae Instituti domum. Crucem Christi est compassa ex amore et ob amorem complures pertulit molestias quae ei adspergebantur a familiaribus ipsius dissentientibus mente ac consilio, e domesticis maeroribus spiritalisque eius moderatoris duritia, tum etiam ex adfecta valde valetudine, ad quae omnia terrifica accedebat spiritus animaeque nox. Vitae sanctimonia et industria cotidiana teneritudinem et misericordem Dei praedicavit amorem, Evangelii disseminandi opus adiuvit hominesque sanctificandi. Spiritales suas instituit filias ut Christo deservirent et eius fidelibus. Qui per vitam lux ei fuit et cuiusque diei laetitia, Dominus ipse die XXII Februarii mensis MDCCCLXXVIII ad se illam arcessivit Florentiae deversantem, petentem vero Belgas. Qua vivens fruebatur sanctitatis fama, post obitum haud cessavit, ob quam Leodiensis Praesul anno MCMXIII Beatificationis et Canonizationis aperuit causam. Nos propterea die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII Servam hanc Dei declaravimus heroum in modum virtutes exercuisse theologales et cardinales et iis adnexas. Deinde vero anno MCMXCVI mensis Decembris XVII die, adstantibus Nobis, decretum super miraculo eiusdem Venerabilis deprecationi adsignato prodiit, quod Florentiae anno MCMLVII evenit. Quibus de causis ut ritus Beatificationis Romae perageretur die XII mensis Octobris constituimus anno MCMXCVII, cum ante innumerabilem ferme christifidelium turmam Eucharistica litantes hostia, cum Mariae a Iesu huius narravissemus vitam singularesque dotes ac virtutes, sequentem elocuti sumus beatificationis formam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi Celayensis, Brunonis Foresti, Archiepiscopi Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta, Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Eliae a Succursu Nieves die undecima Octobris; Ioannis Baptistae Piamarta die vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii; Mariae a Iesu Aemiliae d'Oultremont viduae van der Linden d'Hooghvorst die undecima Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Novae continuo caelitis Beatae caritatem in Dominum celebravimus indefatigatamque in proximos deditionem, cum omnibus christifidelibus eam pietatis exemplar proposuimus deindeque venerati sumus et summa eius caelitus auxilium religione expetivimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII Octobris mensis, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 387-389

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana