The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CRUX FIRMAT

VENERABILI SERVO DEI GUILLELMO
APOR BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Crux firmat mitem, mitigat fortem ».

Haec verba, quae Venerabilis Servus Dei Guillelmus Apor uti sententiam elegit suae ordinationis episcopalis, summam complectuntur vitae ipsius. E nobili familia natus, optimam recepit humanam, culturalem et religiosam institutionem. Vitam suam ad evangelicam paupertatem proximique famulatum conformavit. Firma voluntate spirituque sacrificii suffultus, effecit ut cotidiana in vita adimpleret quod a divino Magistro didicerat et, tamquam bonus Pastor, ipsemet quoque pro suo amato grege vitam immolaret.

Guillelmus, sextus filius baronis Gabrielis Apor et comitissae Fideliae Pálffy, die XXIX mensis Februarii anno MDCCCXCII natus est in parvo oppido Segesvár in Hungaria. Post obitum patris mater eius sedulo religiosoque animo filiorum institutionem perrexit. Servus Dei diligenter ad presbyteratum se paravit et die XXIV mensis Augusti anno MCMXV sacerdotalem suscepit ordinationem. Plurimos annos fuit parochus in Gyula, ubi pastorali zelo ac sollicitudine erga pauperes et aegrotos refulsit. Consecratus Episcopus pro dioecesi Iaurinensi die XXIV mensis Februarii anno MCMXLI, officia docendi, gubernandi et sanctificandi integre et optime explevit. Sacerdotibus nimiam eius liberalitatem in egenos improbantibus duo repetebat principia: « Plura bonitate quam severitate obtinentur » itemque « Melius est aliquid dare nonaginta novem non indigentibus quam unam amovere personam quae vere indiget auxilio ». Curavit liturgiam, spiritalem cleri vitam, tironum Seminarii laicorumque institutionem. Cum anno MCMXLIV coepit Hebraeorum segregatio, ipse publice eos defendebat in homiliis et in epistulis ad auctoritates civiles transmissis. Apostolatum laicorum cuiuslibet condicionis et gradus aestimavit, hoc modo consilium explevit quod postea Concilium Oecumenicum Vaticanum II tradidit: e Laici in populo Dei [ . . .], quicumque sunt, vocantur, ut tamquam viva membra ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem vires suas omnes, beneficio Creatoris et gratia Redemptoris acceptas, conferant (Lumen gentium, 33).

Venerabilis Servus Dei, qui vocationem ad sacerdotium maximam gratiam suae vitae existimabat, ante ordinationem scripsit: « Reapse arbitror ultimam beatitudinem ad pastores-apostolos esse conversam: "Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam". Vera felicitas sacerdotis est in summa sui ipsius donatione, in sacrificio atque martyrio ». Et re vera, Providentia servavit ipsi illam beatitudinem nempe ut pro grege usque ad sanguinis effusionem sese impenderet. Secundo bello mundiali grassante domum suam innumeris migrantibus aperuit. Ex quibus, vespere feriae sextae in passione Domini quidam milites Russi, ebrietate compulsi, sua in castra centum iuvenes mulieres et puellas ducere intendebant. Servus Dei, dignitatem mulierum earumque integritatem defendens, huiusmodi petitionem vehementer recusavit. Non cessit eorum violentiae nec postea cum milites ad minas proruperunt. Tunc quidam praefectus militum ictus mittens mortifere vulneravit eum. Mortuus est quattuor post dies, dum sensus fidei, spei et caritatis declarabat, nempe die II mensis Aprilis anno MCMXLV, postridie Paschae. Verus Christi martyr confestim est consideratus.

Causa beatificationis seu declarationis martyrii inita est anno MCMXLVII, sed, propter rerum adiuncta in quibus Hungaria versabatur, expedite produci non potuit. Resumpta est quidem anno MCMLXXXVI et, peractis omnibus ad normam iuris statutis, die VII mensis Iulii anno MCMXCVII coram Nobis promulgatum est decretum super martyrio. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus proximo die IX mensis Novembris Romae celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: « Nos, vota Fratrum Nostrorum Ludovici Pápai, Episcopi Iaurinensis, Luciani Monari, Episcopi Placentini-Bobiensis, et Ioannis Cardinalis Sandoval Íńiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Guillelmus Apor, Ioannes Baptista Scalabrini et Maria Vincentia a Sancta Dorothea Chávez Orozco Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Guillelmi Apor die vicesima tertia Maii, Ioannis Baptistae Scalabrini die prima Iunii et Mariae Vincentiae a Sancta Dorothea Chávez Orozco die undevicesima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top