Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECLARUM CONFERT

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS SUB TITULO
«NUESTRA SEÑORA DEL REMEDIO» QUAE IN LUCENTINA ECCLESIA
 CONCATHEDRALI PIE COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praeclarum confert donum christifidelibus diligens Deiparae cultus. Merito ideo multis iam saeculis homines cuiusque status et aetatis «oculos suos ad Mariam attollunt, quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget» (Lumen gentium, 65). Qua de causa concedimus Venerabili Fratri Victorio Oliver Domingo, Episcopo Oriolensi-Lucentino, qui litteris die XXIII mensis Februarii datis communia vota cleri et Christifidelium exprompsit, ut pulchram et valde veneratam imaginem Beatae Mariae Virginis sub titulo «Nuestra Señora del Remedio», quae in Lucentina ecclesia concathedrali Deo in honorem Sancti Nicolai dicata pie colitur, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimire possit. Spem enim firmam habemus fore ut Mater Redemptoris super totam dioecesim divinarum gratiarum effundat abundantiam. Quod in perpetuum statuimus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Aprilis, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana