ECCLESIAE PAROECIALIS SANCTI MARTINI
EPISCOPI, QUAE IN OPPIDO
«MARTINA FRANCA» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS
TARENTINAE EXSTAT,
AD
BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In frequenti archidioecesis Tarentinae oppido «Martina Franca» singulari refulget decore ecclesia paroecialis itemque
insignis collegialis Sancti Martini episcopi. Quod quidem templum constat esse
quendam fontem religiosae vitae eiusdem communitatis necnon notum centrum operum
pastoralium et caritatis. Quare, cum Venerabilis Frater Benignus Aloisius Papa,
Archiepiscopus Metropolita Tarentinus, litteris die VII mensis Augusti
superiore anno datis, etiam parochi loci, cleri populique nomine petiverit ut
templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, praecipuae
benevolentiae documentum cupientes praebere, enixis precibus perquam libenter
obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorurn, tributis a Nobis facultatibus, hac
in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque
in modum ecclesiam paroecialem, quam diximus, ad Basilicae minoris gradum
dignitatemque evehimus omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae
templis hoc nomine exornatis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX
editum, servanda cunt. Quod faustum ac felix sit carissimis istius oppidi
civibus ac grata pariter exstet memoria xvi saeculi ab obitu Sancti Martini
Turonensis et CCL annorum e quibus prilnarius lapis ipsius sacrae aedis positus
est. Has denique Litteras nunc et in posterum ratan esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Aprilis, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana