Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN FREQUENTI

ECCLESIAE PAROECIALIS SANCTI MARTINI EPISCOPI, QUAE IN OPPIDO
 «MARTINA FRANCA» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS TARENTINAE EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In frequenti archidioecesis Tarentinae oppido «Martina Franca» singulari refulget decore ecclesia paroecialis itemque insignis collegialis Sancti Martini episcopi. Quod quidem templum constat esse quendam fontem religiosae vitae eiusdem communitatis necnon notum centrum operum pastoralium et caritatis. Quare, cum Venerabilis Frater Benignus Aloisius Papa, Archiepiscopus Metropolita Tarentinus, litteris die VII mensis Augusti superiore anno datis, etiam parochi loci, cleri populique nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, praecipuae benevolentiae documentum cupientes praebere, enixis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorurn, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam paroecialem, quam diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine exornatis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda cunt. Quod faustum ac felix sit carissimis istius oppidi civibus ac grata pariter exstet memoria xvi saeculi ab obitu Sancti Martini Turonensis et CCL annorum e quibus prilnarius lapis ipsius sacrae aedis positus est. Has denique Litteras nunc et in posterum ratan esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Aprilis, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana