VENERABILI DEI SERVAE MARIAE SAGRARIO A
SANCTO ALOISIO GONZAGA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut
animam suam quis ponat pro amicis suis» (Io 15, 13).
Venerabilis Dei Serva Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga, quae saeculari
nomine Elvira Moragas Cantarero appellabatur, suam penitus vitam pro Eo
proximoque ad sui usque sacrificium huic Iesu mandato aequavit. Hispania in
oppido quodam, quod Lillo vocant Toletanae urbis, die VIII mensis Ianuarii anno
MDCCCLXXXI, Richardo Moragas Ucelay, pharmacopola, atque Isabella Cantarero
Vargas parentibus orta est; ab his, qui veram «ecclesiam domesticam»
efficiebant, solidam christianam humanamque institutionem recepit. Eucharistia
perinde ac in Virginem Mariam pietas cardo fuerunt eius exsistentiae. Anno MCMV
Matriti, quo eius familia sese contulerat, in pharmaceutica disciplina lauream
est consecuta, quam artem christiano caritatis famulatusque sensu in indigentes
potissimum complures annos exercuit. Sed ipsa se apud moniales Ordinis
Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo Deo devovere studebat. Itaque anno
MCMXV Sanctae Annae et Sancti Iosephi coenobium Matriti ingressa est ibique anno
MCMXX perpetua vota nuncupavit. Varia munia exinde sustinuit, inter quae
antistitae noviciarumque magistrae officium tuita est, plane in se patefaciens
perfectam in oboedientia servitioque Carmeli vitam. Dei cruci affixi sponsa,
ipsius sortem experiri voluit. Cum bellum exsarsit civile (annis
MCMXXXVI-MCMXXXIX) itemque adversus Ecclesiam eiusque filios persecutio, Dei
Serva, tunc temporis antistita, operam suam in sorores tuendas omni cura
maternoque amore contulit. Die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI capta est et in
carcerem delata, ubi nonnullae eius communitatis sorores custodiebantur.
Firmiter tranquilleque se gessit. Genibus nixa oravit seseque ad mortem
comparavit, cum Virginem Sanctissimam blasphemarent persecutores. Albescente
caelo, die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in loco «Pradera de San Isidro»,
apud Matritum, manuballista necata est, quae usque ad finem fidelis mansit suae
consecrationi. Eius testimonium verum habitum est martyrium atque opinio haec
annorum decursu increbruit, ideo Matritensis Archiepiscopus, anno MCMLXII,
Beatificationis seu declarationis martyrii Causam incohavit. Die VIII mensis
Aprilis anno MCMXCVII, Nobis coram Decretum super Martyrio prodiit. Idcirco
statuimus ut Beatificationis ritus Romae, die X mensis Maii anno MCMXCVIII, in
Petriano foro ageretur. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti
Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos vota
Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae Antiocheni
Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfín, Episcopi Xetafensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita a Virgine Perdolente
Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo, Maria Gabriela
Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvira Moragas
Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria Maravillas a Iesu
Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum
die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Franciscae a
Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii; Mariae Gabrielae Hinojosa et
Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae Sagrario a Sancto Aloisio
Gonzaga, Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta Augusti; Nimatullacii
Iosephi Kassab Al-Hardini, die decima quarta Decembris; et Mariae Maravillas a
Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma
esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii,
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana