Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAIOREM HAC

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE SAGRARIO A SANCTO ALOISIO GONZAGA
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis» (Io 15, 13).

Venerabilis Dei Serva Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga, quae saeculari nomine Elvira Moragas Cantarero appellabatur, suam penitus vitam pro Eo proximoque ad sui usque sacrificium huic Iesu mandato aequavit. Hispania in oppido quodam, quod Lillo vocant Toletanae urbis, die VIII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXI, Richardo Moragas Ucelay, pharmacopola, atque Isabella Cantarero Vargas parentibus orta est; ab his, qui veram «ecclesiam domesticam» efficiebant, solidam christianam humanamque institutionem recepit. Eucharistia perinde ac in Virginem Mariam pietas cardo fuerunt eius exsistentiae. Anno MCMV Matriti, quo eius familia sese contulerat, in pharmaceutica disciplina lauream est consecuta, quam artem christiano caritatis famulatusque sensu in indigentes potissimum complures annos exercuit. Sed ipsa se apud moniales Ordinis Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo Deo devovere studebat. Itaque anno MCMXV Sanctae Annae et Sancti Iosephi coenobium Matriti ingressa est ibique anno MCMXX perpetua vota nuncupavit. Varia munia exinde sustinuit, inter quae antistitae noviciarumque magistrae officium tuita est, plane in se patefaciens perfectam in oboedientia servitioque Carmeli vitam. Dei cruci affixi sponsa, ipsius sortem experiri voluit. Cum bellum exsarsit civile (annis MCMXXXVI-MCMXXXIX) itemque adversus Ecclesiam eiusque filios persecutio, Dei Serva, tunc temporis antistita, operam suam in sorores tuendas omni cura maternoque amore contulit. Die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI capta est et in carcerem delata, ubi nonnullae eius communitatis sorores custodiebantur. Firmiter tranquilleque se gessit. Genibus nixa oravit seseque ad mortem comparavit, cum Virginem Sanctissimam blasphemarent persecutores. Albescente caelo, die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in loco «Pradera de San Isidro», apud Matritum, manuballista necata est, quae usque ad finem fidelis mansit suae consecrationi. Eius testimonium verum habitum est martyrium atque opinio haec annorum decursu increbruit, ideo Matritensis Archiepiscopus, anno MCMLXII, Beatificationis seu declarationis martyrii Causam incohavit. Die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII, Nobis coram Decretum super Martyrio prodiit. Idcirco statuimus ut Beatificationis ritus Romae, die X mensis Maii anno MCMXCVIII, in Petriano foro ageretur. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos vota Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfín, Episcopi Xetafensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo, Maria Gabriela Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvira Moragas Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Franciscae a Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii; Mariae Gabrielae Hinojosa et Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga, Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta Augusti; Nimatullacii Iosephi Kassab Al-Hardini, die decima quarta Decembris; et Mariae Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana