IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI ENIM DEUM
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE MARAVILLAS
A IESU CAELITUM BEATARUM ADDUNTUR HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. - Qui enim Deum vere et sincere diligunt, omne quod
bonum est amant quaerunt ambiunt promovent laudant; bonis quoque semper se
iungunt favent auxiliantur: ad haec aliud non amant quam veritatem et ea quae
amorem merentur » (Sanctae Teresiae a Iesu, Via Perfectionis, cap. XL, n.
3).
Institutio quidem vitae ipsa Venerabilis Servae Dei Mariae Maravillas a Iesu,
nomine videlicet baptizatae Mariae Maravillas Pidal y Chico de Guzmán, haec fuit
Sanctae Teresiae a Iesu doctrina, quae Dei penitus respondit amori eaque
universa quae fuerunt bona dilexit. Matriti est die quarto mensis Novembris anno
millesimo octingentesimo nonagesimo primo ex christifidelibus orta Aloisio Pidal
y Mon, Hispaniae nempe ad Sanctam Sedem legato atque Christina Chico de Guzmán y
Muńoz, permagnae parentibus pietatis a quibus Deum ac pauperes amare didicit tum
etiam suae congruenter vivere fidei et christianas factitare virtutes.
Excalceatas inter Carmelitides sese apud coenobium El Escorial anno millesimo
nongentesimo undevicesimo recepit annisque post quinque sollemnia nuncupavit
vota temporalibus in aedibus oppidi Getafe, unde inceptionem sedulo sectabatur
aedificationemque monasterii El Cerro de los Angeles iuxta Sacratissimi Cordis
monumentum cuius anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto est Antistita
electa. Eodem dein munere auctoritatis aliis pariter in domibus totam ferme per
vitae religiosae suae diuturnitatem perfuncta est, dum decem praeterea etiam in
India condidit interim monasteria, quae singula nimirum voluit sensu
paenitentiae adfectuque signarentur atque sui ipsius oblationis necnon sacri
studii secessus: quae propria omnia Teresianae erant reformationis. Religiosas
usque incitabat suas sorores contemplativam ad vitam ac fervorem apostolicum,
tum etiam ad regulae constitutionumque observationem. Dei ipsius flagrabat amore
atque hominum salvandorum studio, cum orationi principatum adsignabat suique
oblationi et charismati Teresiano. Subsidiis undique receptis utebatur ut
complura beneficentiae et caritatis sustentarentur opera at in primis coenobiis
subveniretur et sacerdotibus, seminariis et religiosis inceptis utque laicorum
humana ac christiana adiuvaretur promotio. Animi semper intuitum in Deo
defigebat cum eoque per sacramenta precationemque fovebat coniunctionem. Sua
Antistitae explens munia prae se mansuetudinem ferebat, in correptionibus
iustitiam, bonorum in terrestrium administratione sapientiam, in ecclesiasticis
auctoritatibus sectandis observans quoddam obsequium. Tam rebus in secundis quam
adversis divinae sese adcommodabat voluntati, dum eodem tempore Eucharistiam
sacram et Sacratissimum Iesu Cor percolebat perinde ac ipsam dominam matrem Iesu
Mariam Carmelique caelites. Saeviente intestino Hispanorum bello aequitatem
servabat animi suamque parata usque erat ad fidelitatem erga Evangelium et
Ecclesiam fuso etiam sanguine testandam. Die tandem undecimo mensis Decembris
obiit apud La Aldehuela anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto pie
quidem suspirans: « Quantopere Carmelitanam emori iuvat!. Qua vivens etiam
circumdabatur sanctimoniae aestimatione, post mortem nihilo persistebat minus
quin immo continenter increscebat. Quapropter Matritensis ipse Archiepiscopus
beatificationis causam et canonizationis anno millesimo nongentesimo octogesimo
instituit. Nos autem ipsi die decimo septimo mensis Decembris anno millesimo
nongentesimo nonagesimo sexto hanc Dei Servam virtutes christianas heroum in
modum exercuisse pronuntiavimus deindeque nobis pariter coram decretum illud die
duodevicesimo mensis Decembris anno MCMXCVII prodiit quo aliquod huius eiusdem
Venerabilis precibus miraculum est adscriptum. Quas ob causas constituimus ut
Romae sollemnis beatificationis ritus die decimo mensis Maii perageretur, hoc
nempe ipso die, cum inter eucharistica sollemnia libentissimi quidem
subsequentem protulimus eius beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela,
Archiepiscopi Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae
Antiocheni Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfin, Episcopi
Xetafensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita a
Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo, Maria
Gabriela Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga, Elvira
Moragas Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria Maravillas
a Iesu Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque
festum die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et
Franciscae a Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii; Mariae Gabrielae
Hinojosa et Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae Sagrario a Sancto
Aloisio Gonzaga Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta Augusti;
Nimatullacii Iosephi Kassab Al-Hardini, die decima quarta Decembris; et Mariae
Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti.
Omnia ideo quae hic decrevimus volumus tam nunc quam totum in posterum tempus
suam habere vim effectumque, rebus quibuslibet contrariis haudquaquam
obsistentibus.
Exoptamus praeterea nimirum huius ut Beatae caelitis opera alliciant varia
exemplaque vehementius etiam christifideles impellant ad Evangelii Christi
audacter arripiendam terrestres inter condiciones viam, ut talibus praeeuntibus
iam spectatis Catholicae vitae fautoribus fieri certius possit ut inde latius
eius usque prolatetur Regnum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana