Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI ENIM DEUM

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE MARAVILLAS
A IESU CAELITUM BEATARUM ADDUNTUR HONORES

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Qui enim Deum vere et sincere diligunt, omne quod bonum est amant quaerunt ambiunt promovent laudant; bonis quoque semper se iungunt favent auxiliantur: ad haec aliud non amant quam veritatem et ea quae amorem merentur » (Sanctae Teresiae a Iesu, Via Perfectionis, cap. XL, n. 3).

Institutio quidem vitae ipsa Venerabilis Servae Dei Mariae Maravillas a Iesu, nomine videlicet baptizatae Mariae Maravillas Pidal y Chico de Guzmán, haec fuit Sanctae Teresiae a Iesu doctrina, quae Dei penitus respondit amori eaque universa quae fuerunt bona dilexit. Matriti est die quarto mensis Novembris anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo ex christifidelibus orta Aloisio Pidal y Mon, Hispaniae nempe ad Sanctam Sedem legato atque Christina Chico de Guzmán y Muñoz, permagnae parentibus pietatis a quibus Deum ac pauperes amare didicit tum etiam suae congruenter vivere fidei et christianas factitare virtutes. Excalceatas inter Carmelitides sese apud coenobium El Escorial anno millesimo nongentesimo undevicesimo recepit annisque post quinque sollemnia nuncupavit vota temporalibus in aedibus oppidi Getafe, unde inceptionem sedulo sectabatur aedificationemque monasterii El Cerro de los Angeles iuxta Sacratissimi Cordis monumentum cuius anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto est Antistita electa. Eodem dein munere auctoritatis aliis pariter in domibus totam ferme per vitae religiosae suae diuturnitatem perfuncta est, dum decem praeterea etiam in India condidit interim monasteria, quae singula nimirum voluit sensu paenitentiae adfectuque signarentur atque sui ipsius oblationis necnon sacri studii secessus: quae propria omnia Teresianae erant reformationis. Religiosas usque incitabat suas sorores contemplativam ad vitam ac fervorem apostolicum, tum etiam ad regulae constitutionumque observationem. Dei ipsius flagrabat amore atque hominum salvandorum studio, cum orationi principatum adsignabat suique oblationi et charismati Teresiano. Subsidiis undique receptis utebatur ut complura beneficentiae et caritatis sustentarentur opera at in primis coenobiis subveniretur et sacerdotibus, seminariis et religiosis inceptis utque laicorum humana ac christiana adiuvaretur promotio. Animi semper intuitum in Deo defigebat cum eoque per sacramenta precationemque fovebat coniunctionem. Sua Antistitae explens munia prae se mansuetudinem ferebat, in correptionibus iustitiam, bonorum in terrestrium administratione sapientiam, in ecclesiasticis auctoritatibus sectandis observans quoddam obsequium. Tam rebus in secundis quam adversis divinae sese adcommodabat voluntati, dum eodem tempore Eucharistiam sacram et Sacratissimum Iesu Cor percolebat perinde ac ipsam dominam matrem Iesu Mariam Carmelique caelites. Saeviente intestino Hispanorum bello aequitatem servabat animi suamque parata usque erat ad fidelitatem erga Evangelium et Ecclesiam fuso etiam sanguine testandam. Die tandem undecimo mensis Decembris obiit apud La Aldehuela anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto pie quidem suspirans: « Quantopere Carmelitanam emori iuvat!. Qua vivens etiam circumdabatur sanctimoniae aestimatione, post mortem nihilo persistebat minus quin immo continenter increscebat. Quapropter Matritensis ipse Archiepiscopus beatificationis causam et canonizationis anno millesimo nongentesimo octogesimo instituit. Nos autem ipsi die decimo septimo mensis Decembris anno millesimo nongentesimo nonagesimo sexto hanc Dei Servam virtutes christianas heroum in modum exercuisse pronuntiavimus deindeque nobis pariter coram decretum illud die duodevicesimo mensis Decembris anno MCMXCVII prodiit quo aliquod huius eiusdem Venerabilis precibus miraculum est adscriptum. Quas ob causas constituimus ut Romae sollemnis beatificationis ritus die decimo mensis Maii perageretur, hoc nempe ipso die, cum inter eucharistica sollemnia libentissimi quidem subsequentem protulimus eius beatificationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfin, Episcopi Xetafensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo, Maria Gabriela Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga, Elvira Moragas Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Franciscae a Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii; Mariae Gabrielae Hinojosa et Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta Augusti; Nimatullacii Iosephi Kassab Al-Hardini, die decima quarta Decembris; et Mariae Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Omnia ideo quae hic decrevimus volumus tam nunc quam totum in posterum tempus suam habere vim effectumque, rebus quibuslibet contrariis haudquaquam obsistentibus.

Exoptamus praeterea nimirum huius ut Beatae caelitis opera alliciant varia exemplaque vehementius etiam christifideles impellant ad Evangelii Christi audacter arripiendam terrestres inter condiciones viam, ut talibus praeeuntibus iam spectatis Catholicae vitae fautoribus fieri certius possit ut inde latius eius usque prolatetur Regnum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana