IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SACRA AEDES
TEMPLUM PAROECIALE SANCTI IOANNIS,
APOSTOLI ET EVANGELISTAE,
QUOD IN POLONIAE OPPIDO «OLEŚNICA» INTRA FINESE
VRATISLAVIENSIS
ARCHIDIOECESIS EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Sacras aedes, quae vetustate, arte, historia ac
religione nitent, consueverunt Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare.
Quibus accensendum esse videtur templum paroeciale sancti Ioannis, apostoli et
evangelistae, in Poloniae oppido « Oleśnica » intra fines Vratislaviensis
archidioecesis exstans, in quo, centro quidem spiritualis vitae operumque
pastoralium et caritatis, fideles loci ac propinquorum locorum impensa pietate
colunt Deiparam Virginem a Rosario. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster
Henricus Romanus S.R.E. Cardinalis Gulbinowicz, Archiepiscopus Metropolita
memoratae Sedis, litteris die IV mensis Aprilis hoc anno datis, etiam cleri
populique sui nomine postulaverit ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate
Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis
dilectis filiis Poloniae, Patriae Nostrae, cupientes praebere, eius sollertis
Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur
plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica
potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale,
quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus
factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine
insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum « De titulo
Basilicae minoris » die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum servanda sunt.
Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Octobris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana