Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA AEDES

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTAE,
QUOD IN POLONIAE OPPIDO «OLEŚNICA» INTRA FINESE VRATISLAVIENSIS
 ARCHIDIOECESIS EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Sacras aedes, quae vetustate, arte, historia ac religione nitent, consueverunt Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare. Quibus accensendum esse videtur templum paroeciale sancti Ioannis, apostoli et evangelistae, in Poloniae oppido « Oleśnica » intra fines Vratislaviensis archidioecesis exstans, in quo, centro quidem spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis, fideles loci ac propinquorum locorum impensa pietate colunt Deiparam Virginem a Rosario. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Henricus Romanus S.R.E. Cardinalis Gulbinowicz, Archiepiscopus Metropolita memoratae Sedis, litteris die IV mensis Aprilis hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis filiis Poloniae, Patriae Nostrae, cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum « De titulo Basilicae minoris » die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana