|
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ET NOS CREDIDIMUS*
BEATORUM CAELITUM IN ALBUM IOSEPHUS APARICIO SANZ AC SEPTUAGINTA TRES ILLIUS
COMITES REFERUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Et nos credidimus et cognovimus quia tu es
Sanctus Dei » (Io 6, 69).
Vitam Apostolorum testificationemque collustravit fides in Iesum, Dei Filium
atque hominum servatorem, quae etiamnum Ecclesiae lux esse pergit et impulsio
perinde ac omnis baptizati ac baptizatae a quibus verbum Dei auditur ad
effectumque deducitur. Suffulsit eadem haec fides christifideles Hispaniae, cum
vehemens nempe iis minaretur ab anno millesimo nongentesimo tricesimo sexto ad
nonum insectatio, contendentibus Dei videlicet Ecclesiaeque hostibus nomen
christianum ex populi eiusdem eripere animis. Complures tunc episcopi ac
presbyteri, religiosae et religiosi necnon fideles laici ordinis inter
discrimina ac minationes, inter vim ac necem suum coram universo orbe amorem
testati sunt fidelitatemque in Deum ad effusum usque sanguinem. Testibus fidei
plurimis eo tempore adnumerentur septuaginta quattuor Servi ac Servae Dei
oportet archidioecesis Valentinae, Dominum qui magistrum Divinum sectari suum ad
crucis aram nihil dubitarunt. De triginta septem agitur presbyteris dioecesanis,
duodeviginti laicis viris atque undeviginti feminis, qui suis ipsorum
occisoribus omne facinus ignoscentes fidemque in Dominum universi orbis regem
atque historiae dominatorem suam adserentes pro Deo et Ecclesia vitam obtulerunt.
Eorum quidem exemplum, numquam e Populi Dei memoria exstirpandum, communem ad
omnium proponitur admirationem et imitationem eorumque hic nomina venerabundo
prorsus commemorantur adfectu:
A) Dioecesani fuerunt sacerdotes:
1) Iosephus Aparicio Sanz; 2) Ferdinandus González Añón; 3) Ioannes
Ventura Solsona; 4) Iosephus Ruiz Bruixola; 5) Raimundus Martí Soriano;
6) Ioachim Vilanova Camallonga; 7) Henricus Morant Pellicer; 8) Carmelus
Sastre Sastre; 9) Vincentius Ballester Far; 10) Raimundus Stephanus Bou
Pascual; 11) Iosephus Raimundus Paschalis Ferrer Botella; 12) Henricus
Juan Requena; 13) Elias Carbonell Mollá; 14) Ioannes Carbonell Mollá;
15) Paschalis Penadés Jornet; 16) Salvator Tosephus Ferrandis Seguí; 17)
Iosephus Ioledo Pellicer; 18) Ferdinandus García Sendra; 19) Iosephus
García Mas; 20) Iosephus Maria Segura Penadés; 21) Salvator Estrugo
Solves; 22) Vincentius Sicluna Hernández; 23) Vincentius Maria Izquierdo
Alcón; 24) Iosephus Maria Ferrándiz Hernández; 25) Franciscus Ibáñez
Ibáñez; 26) Iosephus González Huguet; 27) Tosephus Fenollosa Alcayna;
28) Felix Yuste Cava; 29) Vincentius Pelufo Corts; 30) Iosephus Canet
Giner; 3] ) Franciscus Sendra Ivars; 32) Didacus Llorca Llopis; 33)
Alfonsus Sebastiá Viñals; 34) Germanus Gozalvo Andreu; 35) Gundisalvus
Viñes Masip; 36) Vincentius Rubiols Castelló; 37) Antonius Silvestre
Moya.
B) Laici fuerunt viri:
1) Raphael Alonso Gutiérrez; 2) Marinus Blanes Giner; 3) Iosephus
Maria Corbín Ferrer; 4) Carolus Díaz Gandía; 5) Salvator Damianus Enguix
Garés; 6) Ismael Escrihuela Esteve; 7) Ioannes Baptista Faubel Cano;
8) Iosephus Raimundus Ferragud Girbés; 9) Vincentius Galbis Gironés; 10)
Ioannes Gonga Martínez; 11) Carolus López Vidal; 12) Iosephus Medes
Ferrís; 13) Paulus Meléndez Gonzalo; 14) Iosephus Perpiñá Nácher;
15) Arturus Ros Montalt; 16) Paschalis Torres Lloret; 17) Emmanuel Torró
García; 18) Iosephus Maria Zabal Blasco.
c) Feminae fuerunt laicae:
1) Amalia Abad Casasempere; 2) Anna Aranda Riera; 3) Florentia
Caerols Martínez; 4) Maria Climent Mateu; 5) Tharsila Córdoba Belda;
6) Francisca Cualladó Baixauli; 7) Maria Teresia Ferragud Roig; 8)
Aloisia Maria Frías Cañizares; 9) Incarnatio Gil Valls; 10) Maria a
Golumna Jordá Botella; 11) Herminia Martínez Amigó; 12) Maria Aloisia
Montesinos Orduña; 13) Iosepha Moscardó Montalvá; 14) Maria del Olvido
Noguera Albelda; 15) Crescentia Valls Espí; 16) Maria a Purificatione
Vidal Pastor; 17) Maria Carmelitis Viel Ferrando; 18) Pilar Villalonga
Villalba; 19) Maria Sophia Teresia Ximénez Ximénez.
Percepta autem ipsa denique martyrii aestimatione, qua commemoratos superius
Servos Dei Servasque universi prosequebantur, Valentinus praesul eorum imposuit
beatificationis causam canonicosque adgressus est perficere processus. Omnibus
itaque iuris cum satis esset factum praescriptis, die XVIII mensis Decembris
anno MM decretum prodiit super martyrio. Unde decernere valuimus ut congruus
beatificationis ritus Romae compleretur anno MMI. Hodie propterea spectantes nos
interminatam sacrorum Ecclesiae pastorum gestientiumque christifidelium turbam
protulimus hanc sollemniter beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
Eodem vero tempore has edi iussimus litteras eadem super re quas valere in
sempiternum volumus suosque sortiri effectus, ullis contrariis rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Martii anno MMI,
Pontificatus Nostri vicesimo et tertio.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 255-257
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana
|