IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DONUM AUTEM*
VENERABILI DEI SERVO THEODORO ROMŻA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Donum autem Dei vita aeterna in
Christo Iesu Domino nostro » (Rom 6, 23).
Venerabilis Dei Servus Theodorus Romża,
Eparchiae Munkacsiensis ritus Byzantini pastor, res affectusque terrestres
omnino posthabuit atque animum suum in perpetuam beatitudinem tantum direxit,
quam Iesus suis fidelibus servis est pollicitus. Cum ipse sibi plane conscius
esset, quemadmodum in epistula quadam significavit, pro Christo mori idem esse
ac in aeternum vivere, suum pastorale officium absolvere perrexit, licet
Sovietici eum persequerentur, atque per sanguinis effusionem suum in Deum
Ecclesiamque testatus est amorem.
Dei Servus die XIV mensis Aprilis anno MCMXI
in oppido Nagybocsko, quod in orientali plaga Transcarpatiae (Ruteniae) locatur,
atque nunc ad Ucrainum agrum pertinet, ortus est. Humilis fuit eius familia et
religiosa. Suam sequens vocationem, Romam petiit atque disciplinis theologicis
apud studiorum Universitatem Gregorianam operam dare coepit, transmigrans deinde
ad collegium Russicum. Die XXV mensis Decembris anno MCMXXXVI ordinationem
presbyteralem recepit, sed ante quam studia absolveret, patriam repetere debuit
ut militiae nomen daret. Ipsius curationi duae commissae sunt montanae paroeciae,
quae in districtu Huszt reperiebantur. Dei Servus perstudiose suum explevit
ministerium, ut summam apud fideles mereretur aestimationem. Cum apud Seminarium
Ungvár philosophiam doceret, in alumnos caritatem et iustitiam exercuit,
praestantis vitae patefaciens mores. Aestate anno MCMXLIV Episcopus electus est
titulo Appianus et Auxiliaris Administratoris Apostolici Munkacsiensis. Die XXIV
mensis Septembris anno MCMXLIV episcopalem consecrationem recepit atque duobus
post annis Eparchiae factus est Administrator Apostolicus. Cum rerum potiti sunt
communistae, etsi vexatus et minis affectus, in eorum partes haudquaquam
transiit, sed unitatis et erga Romanum Pontificem oboedientiae servavit vinculum.
Fidem palam testatus est, quam precatio, Dei Verbi lectio et meditatio, filialis
in Virginem Mariam devotio alebant. Divino auxilio usque nisus, tum quoque cum
condicio magis magisque difficilis fiebat, suum ministerium explere absque metu perrexit: paroecias
invisebat, sacris ritibus praesidebat Dei Verbum proclamando,
Sacramenta ministrabat. Aperte declaravit se ad moriendum esse paratum potius
quam a Christo Ecclesiaque deficeret. Die XXVI mensis Octobris anno MCMXLVII
parvum pagum Lochovo adiit, ut paroeciale templum modo restitutum consecraret.
Rediens interceptus est a Sovieticis et male est mulcatus. In valetudinarium
Munkacsiense receptus, Dei Servus, mentis potestate recuperata, corollam
precatoriam postulavit ut orare posset atque veniae verba in persecutores dixit.
Paulo post, die I mensis Novembris, propter plagas receptas vel, ad nonnullorum
opinionem, propter venenum e vita discessit.
Martyrii increbrescente fama, anno MCMXCV Munkacsiensis Episcopus
beatificationis seu declarationis martyrii Causam incohavit. His rite a iure
statutis peractis rebus, Nobis coram super martyrio Decretum die XXIV mensis
Aprilis anno MMI prodiit. Statuimus exinde ut beatificationis ritus Leopoli
Ucrainorum die XXVII mensis Iunii eiusdem anni, Nostri pastoralis itineris
tempore, celebraretur.
Hodie igitur inter sacrahanc. ediximus formulam:
Нодіе igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
Здійснюючи прохання наших
братів,
Любомира Кардинала Гузара,
Верховного Архиепископа Львівського для
українців
Кир Івана Семедія, Епископа Мукачівського
візантійського обряду,
Кир
Софрона Стефана Мудрого,
Епископа Івано-Франківского (Станіславівського)
для
українців, Кир Михаїла Колтуна,
Спископа Сокальського для українців,
і багатьох
інших братів у епископстві
та багатьох вірних, після вислухання думки
Конгрегації у справах святих,
нашою апостольською владою ми дозволяемо,
щоб
відтепер і надалі всечесних Слуг Божих:
Миколая Чарнецького
і двадцять чотирьох
співмучеників,
Теодора Ромжу,
Омеляна Ковча і Йосафату Гордашевську,
величати
блаженними і щоб їхні празники
святкувалися кожного року
у місцях і згідно 3
чином, визначеними уставом,
а саме: Миколая Чарнецького
і двадцяти чотирьох
співмучеників
двадцять сьомого червня;
Теодора Ромжи першого листопада;
Омеляна
Ковча двадцять сьомого червня
і Йосафати Гордашевської двадцятого листопада.
В ім'я Отця і Сина і Святого Духа.
Амінь. Амінь. Аміиь.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Leopoli, sub anulo
Piscatoris, die XXVII mensis lunii, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio
et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 385-387
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana