IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTO CONFIXUS SUM*
VENERABILI
DEI
SERVAE MARIAE PILAR IZQUIERDO ALBERO
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Christo confixus sum cruci: vivo autem iam non
ego; vivit vero in me Christus (Gal 2, 19-20)
Verba Sancti Pauli haec Venerabili
Dei Servae Mariae Pilar Izquierdo Albero bene conveniunt. Usque ipsa crucem
complexa suam exegit vitam. Totam namque eius vitam a pueritia aegritudines sunt
comitatae, quas laeta tolerabat. Studebat enim « amare ac pati ».
Dei Serva
Maria Pilar Caesaraugustae die XXVII mensis Iulii anno MCMVI ex humili
pientissimaque familia orta est. Cum scholam frequentare non posset, quia matrem
in domesticis rebus expediendis ac in fratribus colendis iuvare debebat,
litteras haud operam dare potuit, ideo se aiebat « stultulam esse, cum « solum
novisset amare ac pati ». Mox suo in corpore doloris stimulum gustavit atque
doloris redemptricem vim didicit. Adulescens quattuordecim annorum in morbum
aliquem dilapsa est, quem nullus medicus detegere valuit. Undeviginti annos nata
apud ergasterium calceamentarium opus facere coepit. At eam in alia semita esse
voluit Dominus, quam in crucis mysterium induxit. Anno enim MCMXXVI, cum domum
rediret, ex hamaxosticho decidit atque pelvem fregit. Duos post annos, complures
ob vomicas, quae vultum, ventrem aliasque corporis partes pervaderant, plus
decem annos lecto paralytica et caeca retenta est. Licet litteras nesciret, tam
ardentem altamque spiritalem transigebat vitam atque tam prudentia ministrabat
consilia, ut cella subtegulanea, ubi cum parentibus incolebat, domicilium
quoddam innumeris hominibus facta est spiritalitatis, qui lucem ac
tranquillitatem annis illis propter civile bellum Hispanicum turbidis
requirebant. Die VIII mensis Decembris anno MCMXXXIX, in Conceptione Immaculata
B. Mariae Virginis obveniente sollemnitate, protinus caecitate ac paralysi
levata est atque eius ex vultu totoque corpore disparuerunt vomicae quae eam
complures per annos vexarunt. Eodem mense Decembri Matritum se contulit una cum
feminis voluntariis, ut operam pro pauperibus ac derelictis sub nomine
Missionariarum Iesu et Mariae inciperent, quam die XIV mensis Decembris anno
MCMXXXIX vicarius Matritensis Sedis comprobaverat. Iter quod Dei Serva suscepit
germanum fuit supplicium. Matritensis Praesul comprobationis decretum abstulit,
dum Ecclesiasticum Tribunal Caesaraugustanum, processu exacto, declaravit eius
sanationem non esse miraculosam, sed mentis speciem. Calumniae et persecutiones
increbruerunt. Complures audulescentes, quae eam sunt secutae, eam a spe
destitutae deseruerunt, ipsa tamen fiduciam haud amisit, usque in Domino confisa.
Consociatione denuo comprobata sub Iesu Mariae et Ioseph nomine, pro pauperibus
ac derelictis operata est, sed tranquillitatem non recuperavit, quandoquidem
nova consociatio conditricis charismati non respondebat, ideo, confessario
suadente, consociationem deseruit ut Operam Iesu et Mariae instauraret. Novem
sociae eam sunt persecutae. Hac de causa Sebastianopolim petiit, sed suam
consociationem iterum excitare non valuit, quia insanabili morbo correpta, die
XXVII mensis Augusti anno MCMXLV, e vita cessit. Sorores quae eam sunt secutae
spiritalem hereditatem receperunt atque anno MCMXLVIII effecerunt ut sementis a
Maria Pilar aerumnis rigata nasceret, quae vocatur Opera Missionaria Iesu et
Mariae.
Beatificationis canonizationisque causa anno MCMLXXXIV ab Episcopo
Calaguritano et Calcestensi-Luconiensi inchoata est. Iure statutis perfectis
rebus, Nos Ipsi die VIII mensis Decembris anno MM declaravimus Dei Servam
virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse.
Nobis coram die VII mensis Iulii anno MMI decretum de miraculo, intercessioni
eiusdem Mariae Pilar adscripto, prodiit. Statuimus exinde ut beatificationis
ritus die IV subsequentis mensis Novembris celebraretur.
Hodie igitur in foro
ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus
formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi Prešoviensis,
Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga,
Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne,
Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani,
et Ioannis Mariae Uriarte Goiricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius
Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires,
Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero
Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die
decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti,
Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos
Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris,
Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta
Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis
et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti ».
Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus
Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum
religione primi invocavimus. Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum
tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MMI,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 612-614
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana