Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTO CONFIXUS SUM*

VENERABILI  DEI SERVAE MARIAE PILAR IZQUIERDO ALBERO
BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Christo confixus sum cruci: vivo autem iam non ego; vivit vero in me Christus (Gal 2, 19-20)

Verba Sancti Pauli haec Venerabili Dei Servae Mariae Pilar Izquierdo Albero bene conveniunt. Usque ipsa crucem complexa suam exegit vitam. Totam namque eius vitam a pueritia aegritudines sunt comitatae, quas laeta tolerabat. Studebat enim « amare ac pati ».

Dei Serva Maria Pilar Caesaraugustae die XXVII mensis Iulii anno MCMVI ex humili pientissimaque familia orta est. Cum scholam frequentare non posset, quia matrem in domesticis rebus expediendis ac in fratribus colendis iuvare debebat, litteras haud operam dare potuit, ideo se aiebat « stultulam esse, cum « solum novisset amare ac pati ». Mox suo in corpore doloris stimulum gustavit atque doloris redemptricem vim didicit. Adulescens quattuordecim annorum in morbum aliquem dilapsa est, quem nullus medicus detegere valuit. Undeviginti annos nata apud ergasterium calceamentarium opus facere coepit. At eam in alia semita esse voluit Dominus, quam in crucis mysterium induxit. Anno enim MCMXXVI, cum domum rediret, ex hamaxosticho decidit atque pelvem fregit. Duos post annos, complures ob vomicas, quae vultum, ventrem aliasque corporis partes pervaderant, plus decem annos lecto paralytica et caeca retenta est. Licet litteras nesciret, tam ardentem altamque spiritalem transigebat vitam atque tam prudentia ministrabat consilia, ut cella subtegulanea, ubi cum parentibus incolebat, domicilium quoddam innumeris hominibus facta est spiritalitatis, qui lucem ac tranquillitatem annis illis propter civile bellum Hispanicum turbidis requirebant. Die VIII mensis Decembris anno MCMXXXIX, in Conceptione Immaculata B. Mariae Virginis obveniente sollemnitate, protinus caecitate ac paralysi levata est atque eius ex vultu totoque corpore disparuerunt vomicae quae eam complures per annos vexarunt. Eodem mense Decembri Matritum se contulit una cum feminis voluntariis, ut operam pro pauperibus ac derelictis sub nomine Missionariarum Iesu et Mariae inciperent, quam die XIV mensis Decembris anno MCMXXXIX vicarius Matritensis Sedis comprobaverat. Iter quod Dei Serva suscepit germanum fuit supplicium. Matritensis Praesul comprobationis decretum abstulit, dum Ecclesiasticum Tribunal Caesaraugustanum, processu exacto, declaravit eius sanationem non esse miraculosam, sed mentis speciem. Calumniae et persecutiones increbruerunt. Complures audulescentes, quae eam sunt secutae, eam a spe destitutae deseruerunt, ipsa tamen fiduciam haud amisit, usque in Domino confisa. Consociatione denuo comprobata sub Iesu Mariae et Ioseph nomine, pro pauperibus ac derelictis operata est, sed tranquillitatem non recuperavit, quandoquidem nova consociatio conditricis charismati non respondebat, ideo, confessario suadente, consociationem deseruit ut Operam Iesu et Mariae instauraret. Novem sociae eam sunt persecutae. Hac de causa Sebastianopolim petiit, sed suam consociationem iterum excitare non valuit, quia insanabili morbo correpta, die XXVII mensis Augusti anno MCMXLV, e vita cessit. Sorores quae eam sunt secutae spiritalem hereditatem receperunt atque anno MCMXLVIII effecerunt ut sementis a Maria Pilar aerumnis rigata nasceret, quae vocatur Opera Missionaria Iesu et Mariae.

Beatificationis canonizationisque causa anno MCMLXXXIV ab Episcopo Calaguritano et Calcestensi-Luconiensi inchoata est. Iure statutis perfectis rebus, Nos Ipsi die VIII mensis Decembris anno MM declaravimus Dei Servam virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Nobis coram die VII mensis Iulii anno MMI decretum de miraculo, intercessioni eiusdem Mariae Pilar adscripto, prodiit. Statuimus exinde ut beatificationis ritus die IV subsequentis mensis Novembris celebraretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi PreÅ¡oviensis, Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte Goiricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris, Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus. Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 612-614

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana