IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
OBLIVISCERE OMNINO MEI*
QUIBUS FRANCISCAE SALESIAE AVIAT
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Obliviscere omnino mei ». Leonia Francisca Salesia Aviat, suae per vitae
curriculum hoc propositum usque diligentissime tenuit, quod ipsa paulo antequam
religiosa vota nuncuparet enuntiavit. Sui ipsa oblita, omni huius mundi
sollicitudine abiecta, a Domino se duci sivit atque suum Christi amorem
manifestavit, se materna dilectione adulescentibus feminis addicens, quae
incommodis in condicionibus versabantur, ut ad Divinum Magistrum eae ducerentur,
qui est « via et veritas et vita » (Io 14, 6).
Die XVI mensis Septembris anno
MDCCCXLIV in oppido Sézanne, intra Galliae fines, orta est. Puella ad Sorores
Visitandinas Trecenses missa est; hoc in loco primum ad sacram Synaxin accessit
deinde ad Confirmationis sacramentum. Domo repetita, iuveni diviti noluit
nubere, quandoquidem intellexerat se ad coniugium haud vocari. Rediit igitur ad
claustrum ubi creverat, ut in orationem studiosius incumberet utque intellegeret
liquidius quae de se Deus vellet. Interea sacerdotis Aloisii Bresson cognovit
inceptum, qui paucis ante annis « Opera pro iuvenibus operariis feminis »
instituerat. Beata cum cognovisset eundem sacerdotem Congregationem conditurum,
ut illi operi firmitudo perpetuitasque darentur, studiose huic proposito
adhaesit. Cum Dei gloriam et Christi Regnum diffundendum coleret, uberem
apostolatum inter iuvenes operarias explicare coepit, ut religiose
instituerentur eaeque a spiritus corporisque periculis arcerentur, in quae se
inferre suas ob condiciones poterant. Quapropter Congregationem Sororum
Oblatarum sancti Francisci Salesii condidit, quae Salesiano spiritu notatur
quaeque in evangelizandum operariorum ordinem convertitur.
Solida fide imbuta,
Beata in orationem incumbens et cum Christo coniuncta lucem invenit et vim
necessariam ad quamvis difficultatem superandam. In condicionibus etiam
difficilioribus, numquam de divino adiumento dubitavit atque summam interiorem
pacem est consecuta. Penitus se ad feminas iuvandas non modo obtulit, quae opus
in fabricis faciebant, sed etiam in universum ad iuvenes feminas sustinendas
adlaboravit, incepta suscipiens, quae opus agendum, adiumenta, spiritalem
moralemque institutionem respiciebant. Caritatem tolerantem operosamque
exercens, ad Christum multos homines alioquin perituros perduxit. Anno
MDCCCLXVIII vestimentum religiosum induit sibique nomen Franciscam Salesiam
imposuit. Tres post annos vota religiosa nuncupavit atque anno MDCCCLXXII
Congregationis Antistita Generalis facta est, quam ipsa condidit. Apostolico
fervore impulsa, Lutetiam Parisiorum petiit, ubi hospitium adulescentibus
feminis altioris ordinis suscipiendis constituit. Suam ipsa explicans
educatricis operam, prudenter iudicavit, aequa fuit in omnes, ingenio cuiusque
praestabiliter usa est, atque evangelicam lenitatem cum firmitudine, nonnumquam
necessaria, coniunxit. Humilis simplexque mulier, nihili bona terrestria itemque
honores aestimavit. Superiorum iussis usque prompto animo obtemperavit, in
quorum decretis Dei voluntatem respiciebat, atque toto corde Christum dilexit.
Saeculi XX principio in Gallia leges latae sunt, quae religiosas Congregationes
solverent earundem bona compilarent. His stantibus condicionibus Beata Perusiam
adiit, ubi complures ante annos nonnullae eius filiae versabantur, ut iuvenes
operarias huiusque loci famulas iuvarent. Hac in urbe die X mensis Ianuarii anno
MCMXIV quieta obiit, illa spe perfusa se sine fine beatitudinem obtenturam.
Sanctitatis latam propter famam anno MCMXXIX Processus informativus incohatus
est. His peractis a iure statutis rebus, die XXVII mensis Septembris anno MCMXCII
Nos eandem in Beatorum catalogum rettulimus. Die XVIII mensis Decembris anno MM
Nobis coram Decretum super miraculo prodiit. Faventibus Patribus Cardinalibus
Episcopisque, in Consistorio die XIII mensis Martii vertentis anni coadunatis,
statuimus ut canonizationis ritus Romae die XXV mensis Novembris celebraretur.
Hodie igitur in basilica Petriana, inter sacra
hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae
Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,
auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Marello, Paulam Montal
Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Leoniam Franciscam Salesiam Aviat et Mariam
Crescentiam Höss Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quod autem
decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime
officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto et
vicesimo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri
quarto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.11, pp. 649-651
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana