Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

OBLIVISCERE OMNINO MEI*

QUIBUS FRANCISCAE SALESIAE AVIAT
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Obliviscere omnino mei ». Leonia Francisca Salesia Aviat, suae per vitae curriculum hoc propositum usque diligentissime tenuit, quod ipsa paulo antequam religiosa vota nuncuparet enuntiavit. Sui ipsa oblita, omni huius mundi sollicitudine abiecta, a Domino se duci sivit atque suum Christi amorem manifestavit, se materna dilectione adulescentibus feminis addicens, quae incommodis in condicionibus versabantur, ut ad Divinum Magistrum eae ducerentur, qui est « via et veritas et vita » (Io 14, 6).

Die XVI mensis Septembris anno MDCCCXLIV in oppido Sézanne, intra Galliae fines, orta est. Puella ad Sorores Visitandinas Trecenses missa est; hoc in loco primum ad sacram Synaxin accessit deinde ad Confirmationis sacramentum. Domo repetita, iuveni diviti noluit nubere, quandoquidem intellexerat se ad coniugium haud vocari. Rediit igitur ad claustrum ubi creverat, ut in orationem studiosius incumberet utque intellegeret liquidius quae de se Deus vellet. Interea sacerdotis Aloisii Bresson cognovit inceptum, qui paucis ante annis « Opera pro iuvenibus operariis feminis » instituerat. Beata cum cognovisset eundem sacerdotem Congregationem conditurum, ut illi operi firmitudo perpetuitasque darentur, studiose huic proposito adhaesit. Cum Dei gloriam et Christi Regnum diffundendum coleret, uberem apostolatum inter iuvenes operarias explicare coepit, ut religiose instituerentur eaeque a spiritus corporisque periculis arcerentur, in quae se inferre suas ob condiciones poterant. Quapropter Congregationem Sororum Oblatarum sancti Francisci Salesii condidit, quae Salesiano spiritu notatur quaeque in evangelizandum operariorum ordinem convertitur.

Solida fide imbuta, Beata in orationem incumbens et cum Christo coniuncta lucem invenit et vim necessariam ad quamvis difficultatem superandam. In condicionibus etiam difficilioribus, numquam de divino adiumento dubitavit atque summam interiorem pacem est consecuta. Penitus se ad feminas iuvandas non modo obtulit, quae opus in fabricis faciebant, sed etiam in universum ad iuvenes feminas sustinendas adlaboravit, incepta suscipiens, quae opus agendum, adiumenta, spiritalem moralemque institutionem respiciebant. Caritatem tolerantem operosamque exercens, ad Christum multos homines alioquin perituros perduxit. Anno MDCCCLXVIII vestimentum religiosum induit sibique nomen Franciscam Salesiam imposuit. Tres post annos vota religiosa nuncupavit atque anno MDCCCLXXII Congregationis Antistita Generalis facta est, quam ipsa condidit. Apostolico fervore impulsa, Lutetiam Parisiorum petiit, ubi hospitium adulescentibus feminis altioris ordinis suscipiendis constituit. Suam ipsa explicans educatricis operam, prudenter iudicavit, aequa fuit in omnes, ingenio cuiusque praestabiliter usa est, atque evangelicam lenitatem cum firmitudine, nonnumquam necessaria, coniunxit. Humilis simplexque mulier, nihili bona terrestria itemque honores aestimavit. Superiorum iussis usque prompto animo obtemperavit, in quorum decretis Dei voluntatem respiciebat, atque toto corde Christum dilexit. Saeculi XX principio in Gallia leges latae sunt, quae religiosas Congregationes solverent earundem bona compilarent. His stantibus condicionibus Beata Perusiam adiit, ubi complures ante annos nonnullae eius filiae versabantur, ut iuvenes operarias huiusque loci famulas iuvarent. Hac in urbe die X mensis Ianuarii anno MCMXIV quieta obiit, illa spe perfusa se sine fine beatitudinem obtenturam. Sanctitatis latam propter famam anno MCMXXIX Processus informativus incohatus est. His peractis a iure statutis rebus, die XXVII mensis Septembris anno MCMXCII Nos eandem in Beatorum catalogum rettulimus. Die XVIII mensis Decembris anno MM Nobis coram Decretum super miraculo prodiit. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die XIII mensis Martii vertentis anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XXV mensis Novembris celebraretur.

Hodie igitur in basilica Petriana, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Marello, Paulam Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Leoniam Franciscam Salesiam Aviat et Mariam Crescentiam Höss Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto et vicesimo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.11, pp. 649-651

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana