IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
UNICUIQUE AUTEM*
QUIBUS IGNATIO A SANTHIÀ
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
«Unicuique autem datur
manifestatio Spiritus ad utilitatem (1 Cor 12, 7).
Pauli Apostoli memor
doctrinae beatus Ignatius a Santhià (saeculari nomine Laurentius Mauritius
Belvisotti appellatus) conscius gratusque Domini dona suscepit, quae ad maiorem
Dei gloriam Ecclesiaeque utilitatem lucrosa reddidit. Ipse enim omnino Christo
vocanti respondens ac Francisci Assisiensis persequens spiritalitatem, Dei verbi
proclamationi, Sacramentorum administrationi, misericordiae operibus in
indigentes collatis assidue studioseque se tradidit. Dei Servus die V mensis
Iunii anno MDCLXXXVI in oppido Santhià, intra Vercellenses fines sito, e
locupleti religiosaque domo est ortus. Patre mortuo, mater eum curae demandavit
pii doctique presbyteri, quo moderante in pietate crevit atque sacerdotalem
vocationem est persecutus. Presbyterali ordine anno MDCCX auctus, primum ad
Vercellensem urbem est destinatus, post ad oppidum Santhià, ubi studio eminuit
concionandique popularium missionum tempore facultatibus. Praestabile curriculum
insignes eius dotes prae se ferebant. Sed ipse intellexit sibi a Domino aliam
viam demonstrari, quam tenens minus esset consecuturus honorum, sed plus
meritorum. Vitam igitur consecratam complecti instituit atque Fratrum Minorum
Capuccinorum Ordinem est ingressus. Mensis Maii die XXIV anno MDCCXVI
vestimentum religiosum induit atque in Cheriensi claustro novitiatum incohavit,
nomen sumens Ignatium. Vota religiosa nuncupavit atque iter suscepit precationis
spiritu, quod distinguebatur integra Superioribus oboeditione, bonorum
terrestrium repudiatione, frugifero apostolatu variis in locis explicato. Deo
suam oculorum infirmitatem obtulit atque quamvis hac difficultate impeditus
cappellanus est destinatus exercitus regni Sardiniae. Curiose militibus
sauciatis assedit. Usque fidem est testatus, quam assiduam per precationem, erga
sacram Eucharistiam Virginemque Mariam devotionem, Dei verbi lectionem
meditationemque aluit. Cum in Divina Providentia confideret, perpetuam
tranquillitatem etiam in difficillimis condicionibus servavit. Continuatam
servavit cum Domino coniunctionem, quem prae omnibus amavit. Beneficus fuit in
sodales et in cunctos qui innumeri ad eum decurrebant. Bello expleto, ad
Claustrum Montis Capuccinorum Augustae Taurinorum missus est, ubi postremam suae
vitae partem exegit, frugiferum sustinens apostolicum opus. Progrediente iam
aetate aegrotationibusque adstantibus, ostiatim pauperes infirmosque invisebat,
qui ab eo consolationis verbum ac benedictionem requirebant. In reconciliationis
ministerium multum temporis conferebat. Fideles de peccati gravitate ac simul de
divinae misericordiae granditate monebat. Spiritalis moderator prudens fuit ac
sapiens ita ut ad eum complures decurrerent consilia petituri. Ecclesiae leges
Regulaeque Ordinis normas ad amussim observavit. Iustitiam coluit et se
continuit suasque proclivitates. Austerus fuit atque a terrestribus honoribus
alienus, ad aeterna intentus. In claustro humiliter ac servitii spiritu opera
sibi demandata gerere solebat. Religiose evangelica consilia servavit. Patienter
diuturna acerbaque tolerata aegrotatione, suo in cubiculo die XXII mensis
Septembris anno MDCCLXX e vita discessit. Sanctitatis fama omnino patente, paulo
post eius mortem Causa incohata est. His iure statutis peractis rebus, Decessor
Noster Paulus VI die XVII mensis Aprilis anno MCMLXVI eum in Beatorum album
rettulit. Die XX mensis Decembris anno MMI Nobis coram Decretum super miraculo
prodiit. Patribus Cardinalibus Episcopisque faventibus, in Consistorio die XXVI
mensis Februarii superioris anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus
Romae die XIX mensis Maii anni MMII celebraretur.
Hodie igitur, una cum ingenti
coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus pie
sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato Spiritus Sancti auxilio, in foro
Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhià, Humilem a Bisignano, Paulinam a
Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti ».
Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum, extollentes virtutes et
merita eius, praesertim sane proponentes hominibus nostrae aetatis veluti
exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius humilitatis, promptae
oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Christum. Quae autem decrevimus,
volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno
bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 5, pp. 297-299
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana