The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPE GAUDENTES*

VENERABILI DEI SERVO SIGISMUNDO FELICI FELIŃSKI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes» (Rom 12, 12-13).

Haec Pauli Apostoli verba breviter et efficaciter praecipuum significant iter quod Venerabilis Servus Dei Sigismundus Felix Feliński in vita terrestri percurrit. Ille enim, a Domino ad episcopale exercendum ministerium vocatus, orando pro populo et laborando, de plenitudine sanctitatis Christi multiformiter et abundanter in fideles effudit (cfr Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, n. 26). Pastoris Boni exemplum imitans, gregis sibi concrediti leges firmiter defendit atque omnes vexationes constanti pertulit animo. Fidelis ille Ecclesiae filius in loco v.d. Wojutyn, in Poloniae regione tunc Russiae attributa ac hodie intra Ucrainae fines posita, die I mensis Novembris anno MDCCCXXII est ortus. Eius familia, genere nobilis et omnino religiosa, solidam ei tradidit christianamque educationem. Anno MDCCCXXXIII pater eius mortuus est. Mater autem, quinque post annos, comprehensa est atque, ob navitatem pro patriae bono, in Sibiriam deportata. Hac de causa Venerabilis Dei Servus, minime spiritu confractus, vivam fidem singularemque serenitatem demonstravit, fructum scilicet fiduciae in divinam Providentiam. Moscuae et Lutetiae Parisiorum studiis expletis, Seminarium Zytomeriensi in urbe est ingressus. Educationem deinde apud Ecclesiasticam Academiam Romano-Catholicam in urbe Petroburgensi diligenter est prosecutus. Sacerdotii dono die VIII mensis Septembris anno MDCCCLV insignitus, statim eadem in urbe pastoralem incohavit apostolatum in sanctae Catharinae paroecia. Studiose spiritualis moderatoris munus in Academia explevit atque philosophiae professoris. Peculiarem de pauperum necessitudinibus adhibuit curam atque, anno MDCCCLVII, novam condidit religiosam communitatem, Congregationem scilicet Sororum Franciscalium a Familia Mariae. Venerabilis Dei Servus die VI mensis Ianuarii anno MDCCCLXII a Nostro Decessore Beato Pio IX rec. mem. Archiepiscopus metropolita Varsaviensis est nominatus. Sacri Pastoris munus difficili tempore explens, prudenter et animose ecclesialem suam communitatem est moderatus. Sequenti anno, post irritam videlicet Polonorum adversus Russos seditionem, vocem publice attulit contra iniustos interventus coercitionesque imperatoris Russiae erga Poloniae populum. Quam ob rationem in exsilium condemnatus, viginti annos in Russiae urbe, v.d. Jaroslav vixit. Paternam ibi sollicitudinem ostendit erga catholicos et Polonos in exsilium eiectos atque primam illo in loco catholicam exstruxit sacram aedem. Anno MDCCCLXXXIII exsilio ereptus, Sancta Sede intercedente, a Decessore Nostro Leone XIII rec. mem. Archiepiscopus constitutus est titulo Tarsensis. Concessum est illi ut in patriam reverteretur sed prohibitum ne Varsaviae habitaret. Duodecim per annos studiosam explevit in Galiciae regione pastoralem industriam pro spiritali Polonorum et Ucrainorum bono. Virtutes constanter exercuit, etiamsi saepe plurimas difficultates cotidianaeque vitae angustias subire debuit. In omnibus vitae adiunctis fidem in Christo servavit quam per orationem, Sacrarum Scripturarum meditationem, erga Sanctissimum Sacramentum devotionem atque Beatae Virginis Mariae pietatem diligenter nutrivit. Assidue pro Regni Dei diffusione institutionem catecheticam, navitatem socialem et scholarum exstructionem promovit. Prudens exstitit in spiritus moderamine, in necessitudinibus cum clero fidelibusque nec non in exercendo fundatoris congregationis munere. Divina praecepta et ecclesiasticas leges humiliter observans, in simplicitate, sobrietate, castitate paupertateque vixit atque singularem erga Romanum Pontificem ecclesiasticamque auctoritatem oboedientiam praebuit. Laboribus consumptus, die XVII mensis Septembris anno MDCCCXCV pie Cracoviae in Domino obdormivit. Sanctimoniae fama crescente post eius obitum, anno MCMLXV Processus Ordinarius Informativus Varsaviae est incohatus. Omnibus legibus diligenter expletis, Nobis coram die XXIV mensis Aprilis anno MMI declaratum est hunc Dei Servum virtutes theologales et cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die V mensis Iulii anno MMII decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Dei Servi intercessioni est adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus, die XVIII mensis Augusti anno MMII Cracoviae perageretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Spełniając życzenie naszych braci Józefa Kardynala Glempa, Arcybiskupa Metropolity Warszawskiego, Józefa Michalika, Arcybiskupa Metropolity Przemyskiego, Franciszka Kardynala Macharskiego, Arcybiskupa Metropolity Krakowskiego i Stanislawa Gądeckiego, Arcybiskupa Metropolity Pozańskiego jak również wielu innych braci w biskupstwie oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Zygmuntowi Szczęsnemu Felińskiemu, Janowi Balickiemu, Janowi Beyzymowi oraz Sancji Szymkowiak przysługiwal tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez Prawo. Dla Zygmunta Szczęsnego Felińskiego będzie to corocznie 17 września, dla Jana Balickiego 24 października, dla Jana Beyzyma 12 października , a dla Sancji Szymkowiak 18 sierpnia.

W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.

Clarus hic Archiepiscopus, dilectae Poloniae filius, diligentem omnino ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, qui Dei voluntatem in angustiisetiam variisque in difficultatibus fideliter explevit, ad vehementiorem usque in cotidiano itinere imitationem Salvatoris incitamur adque proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 7, pp. 391-393

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top