The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

LITTERAE APOSTOLICAE

CATECHIZABO SEMPER*

VENERABILI DEI SERVAE IULIAE SALZANO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Catechizabo semper, usque filum habebo vitae ».

Haec verba a Venerabili Dei Serva Iulia Salzano pronuntiata, clare eius missionem significant cui totam dicavit exsistentiam. Ista revera neque vigoribus neque sacrificiis pepercit ut eatechesim infantibus, familiis et adultis traderet. Sciebat omnino institutionem catecheticam illuminare et roborare fidem atque vitam secundum spiritum Christi nutrire. Catechetica institutio praecipuus est omnino modus quo Ecclesia suum explevit munus educationis (cfr CONC. OECUM. VAT. II, Declaratio de educatione christiana, Gravissimum educationis, n. 4). Venerabilis Dei Serva, educationis considerans utilitatem ac necessitatem, novam condidit familiam religiosam, Congregationem scilicet Sororum Christianae Doctrinae Institutricum a SS. Corde.

Haec fidelis Christi testis loco Santa Maria Capua Vetere (in regione Casertae) die XIII mensis Octobris anno MDCCCXLVI est nata. Quattuor annos nata patre est orbata atque Orphanotrophium ingressa Sanctae Mariae Gratiarum, in San Nicola Strada, a Sororibus Caritatis directum. Diploma scholae consecuta, munus magistrae explevit in schola communali Casoriae (prope Neapolim), quo cum familia anno MDCCCLXV se contulit. Singulares ostendit dotes diligenterque pro adulescentium formatione est operata, catechismum etiam studiose explanans. Corporis ob debilitatem pro tempore educationis reliquit opus, deinde vero, suadente beato Ludovico e Casoria, apostolatum incohavit ad quem Domini sentiebat invitationem. Anno MDCCCXCIV, auctoritate approbante ecclesiastica, Piam condidit Domum Catechesis. Die XXI mensis Novembris anno MCMV simul cum quibusdam filiabus spiritalibus habitum induxit religiosum atque, duos post annos, religiosa nuncupavit vota. Anno MCMX opera iam consolidata nomen accepit Congregationis Sororum Christianae Doctrinae Institutricum a SS. Corde, quae celeriter etiam extra Casoriam est diffusa.

Sibi hoc persuaserat: «Soror catechista metiri non debet sacrificia illa quae hoc ministerium postulat, quin immo contra, cupere debet in prima acie mori, si sic Deo placuerit »; sic Dei Serva suas omnes in catechesis institutionem vires profudit. Munus explens educandi singularem demonstravit per suasionem, quam cotidianae vitae exemplo confirmabat, christianas exercens virtutes studioseque viam ad sanctitatem percurrens.

Omnibus in vitae adiunctis altiorem reddebat fidem, adhaesionem ad divina consilia atque fidelitatem erga Ecclesiam. Studiose omnino cum Christo coluit unionem per Sacrarum Scripturarum lectionem et meditationem, pietatem erga Sacrum Cor Iesu, una cum beata Catharina Volpicelli propagatam, erga Eucharistiam et Virginem Sanctissimam. Actionem apostolicam fervidis precibus vivificabat, quas pro peccatorum conversione offerebat. In difficultatibus superandis adiumentum inveniebat non in humanis mediis, sed in Divina Providentia. Caritate Dei ducta plurima explevit misericordiae opera pro spiritali proximi bono. Materna fuit erga discipulos, optima cum sororibus, familias sustentabat pauperes et sacras aedes. Prudentiam demonstravit in moderanda Congregatione quam fundavit atque in directione filiarum spiritalium in via perfectionis evangelicae. Studiose leges servavit ecclesiasticas et Regulam Instituti fiduciose occurrens cotidianis angustiis in apostolatu exercendo.

Die XVII mensis Maii anno MCMXXIX, multis expletis operibus ad maiorem Dei gloriam atque Regni Christi divulgationem, pie in Domino obdormivit atque ad beatitudinem adiit aeternam contemplandam quam vehementer in vita terrestri desiderabat.

Sanctimoniae fama crescente post obitum, annis MCMXXXVII-MCMLIV Processus Ordinarius Informativus est celebratus. Omnibus de iure diligenter expletis, die XXIII mensis Aprilis anno MMII, Nobis adstantibus, decretum promulgatum est de virtutibus theologalibus et cardinalibus iisque adnexis heroum in modum a Iulia Salzano exercitis. Die XX mensis Decembris eiusdem anni decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Dei Servae intercessioni est adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXVII mensis Aprilis anno MMIII Romae perageretur.

Hodie igitur, in area Petriana, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone, Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano, Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et Iuliae Salzano die decimaa septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrare possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Egregia haec soror insignes dedit religiosae pietatis operumque honorificorum testificationes. Pertinet ipsa ad spectabilem illarum religiosarum coetum quae suaviter cunctos hortabantur, cunctis opitulabantur, cunctos spiritalibus praesidiis consolabantur. Ea ideo coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et navitas usque proferantur et quam plurimos homines attingant. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 21-23

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top