|
[BE
-
CS -
DE -
EN -
ES -
FR -
IT -
HU -
LA -
PT -
SW -
ZH]
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECLARATIO DE EDUCATIONE CHRISTIANA
GRAVISSIMUM EDUCATIONIS
Gravissimum educationis momentum in vita hominis eiusque influxum semper
maiorem in socialem huius aetatis progressum Sancta Oecumenica Synodus attente
perpendit (1). Re quidem vera iuvenum educatio, immo adultorum quoque continua
quaedam institutio, cum facilior tum urgentior redditur temporis nostri
adiunctis. Homines enim propriae dignitatis et officii plenius conscii, vitam
socialem ac praesertim oeconomicam et politicam actuosius in dies participare
praeoptant (2); mirabiles artis technicae et inquisitionis scientificae
progressus, nova communicationis socialis subsidia opportunitatem praebent
hominibus, maiore interdum temporis spatio ab occupationibus liberi fruentibus,
facilius ad patrimonium mentis animique culturae accedendi atque arctiore tum
coetuum tum ipsorum populorum necessitudine mutuo se complendi.
Proinde ubique conatus fiunt ad opus educationis magis magisque promovendum;
hominum, et peculiariter puerorum atque parentum, iura primaria educationem
respicientia declarantur et publicis documentis consignantur (3); alumnorum
numero celeriter crescente, late multiplicantur et perficiuntur scholae atque
alia educationis instituta conduntur; novis experimentis excoluntur educationis
et instructionis methodi; magni quidem ponderis peraguntur nisus ad eas omnibus
hominibus procurandas, licet permulti pueri et iuvenes institutione etiam
fundamentali adhuc priventur et tot alii apta educatione, in qua simul veritas
et caritas excoluntur, careant.
Cum vero Sancta Mater Ecclesia ad mandatum implendum a divino suo Conditore
acceptum, mysterium nempe salutis omnibus hominibus nuntiandi et omnia
instaurandi in Christo, integram hominis vitam etiam terrenam quatenus cum
vocatione coelesti connexam curare debeat (4), in educationis progressu atque
amplificatione partes suas habet. Proinde S. Synodus de educatione christiana
praesertim in scholis fundamentalia quaedam principia declarat, quae a speciali
post Concilium Commissione fusius evolvenda erunt atque ab Episcoporum
Conferentiis ad diversas regionum condiciones applicanda.
1 .Omnibus hominibus
cuiusvis stirpis, condicionis et aetatis utpote dignitate personae pollentibus,
ius est inalienabile ad educationem (5), proprio fini respondentem (6), propriae
indoli, sexus differentiae, culturae patriisque traditionibus accommodatam et
simul fraternae cum aliis populis consortioni apertam ad veram unitatem et pacem
in terris fovendam. Vera autem educatio prosequitur formationem personae humanae
in ordine ad finem eius ultimum et simul ad bonum societatum, quarum homo
membrum exstat et in quarum officiis, adultus effectus, partem habebit.
Pueri igitur et adolescentes, ratione habita progressus scientiae
psychologicae, paedagogicae et didacticae adiuventur oportet ad dotes physicas,
morales et intellectuales harmonice evolvendas, ad gradatim acquirendum
perfectiorem sensum responsabilitatis in propria vita continuo nisu recte
excolenda et in vera libertate prosequenda, obstaculis magno et constanti animo
superatis. Positiva et prudenti educatione sexuali progrediente aetate
instituantur. Praeterea ad vitam socialem participandam ita conformentur ut,
instrumentis necessariis et opportunis rite instructi, in varios humanae
communitatis coetus actuose sese inserere valeant, colloquio cum aliis
aperiantur communique bono provehendo operam libenter navent.
Similiter Sancta Synodus declarat pueris ac adolescentibus ius esse ut in
valoribus moralibus recta conscientia aestimandis et adhaesione personali
amplectendis necnon in Deo perfectius cognoscendo et diligendo instimulentur.
Ideoque enixe rogat omnes qui vel populorum regimen tenent vel educationi
praesunt, ut curent ne umquam iuventus hoc sacro iure privetur. Filios autem
Ecclesiae exhortatur ut generoso animo operam praestent in universo educationis
campo, praesertim hunc in finem ut congrua educationis et instructionis
beneficia ad omnes ubique terrarum citius extendi possint (7).
2. Omnibus christianis,
quippe qui, per regenerationem ex aqua et Spiritu Sancto nova creatura effecti
(8), filii Dei nominentur et sint, ius est ad educationem christianam. Quae
quidem non solum maturitatem humanae personae modo descriptam prosequitur, sed
eo principaliter spectat ut baptizati dum in cognitionem mysterii salutis
gradatim introducuntur, accepti fidei doni in dies magis conscii fiant; Deum
Patrem in spiritu et veritate adorare (cf. Io 4,23) praeprimis in
actione liturgica addiscant, ad propriam vitam secundum novum hominem in
iustitia et sanctitate veritatis (Eph 4,22-24) gerendam conformentur; ita
quidem occurrant in virum perfectum, in aetatem plenitudinis Christi (cf. Eph
4,13) et augmento corporis mystici operam praestent. Iidem insuper suae
vocationis conscii tum spei quae in eis est (cf. 1 Pt 3,15), testimonium
exhibere tum christianam mundi conformationem adiuvare consuescant, qua
naturales valores in completa hominis a Christo redempti consideratione
assumpti, ad totius societatis bonum conferant (9). Quare haec S. Synodus
animarum Pastoribus gravissimum recolit officium omnia disponendi ut hac
educatione christiana omnes fideles fruantur, praeprimis iuvenes qui spes sunt
Ecclesiae (10).
3. Parentes, cum vitam
filiis contulerint, prolem educandi gravissima obligatione tenentur et ideo
primi et praecipui eorum educatores agnoscendi sunt (11). Quod munus educationis
tanti ponderis est ut, ubi desit, aegre suppleri possit. Parentum enim est talem
familiae ambitum amore, pietate erga Deum et homines animatum creare qui
integrae filiorum educationi personali et sociali faveat. Familia proinde est
prima schola virtutum socialium quibus indigent omnes societates. Maxime vero in
christiana familia, matrimonii sacramenti gratia et officio ditata, filii iam a
prima aetate secundum fidem in baptismo receptam Deum percipere et colere atque
proximum diligere doceantur oportet; ibidem primam inveniunt experientiam et
sanae societatis humanae et Ecclesiae; per familiam denique in civilem hominum
consortionem et in populum Dei sensim introducuntur. Persentiant igitur parentes
quanti momenti sit familia vere christiana pro vita et progressu ipsius populi
Dei (12).
Educationis impertiendae munus primario familiae competens totius societatis
auxiliis indiget. Praeter igitur iura parentum ceterorumque quibus ipsi partem
in munere educationis concredunt, certa quidem officia et iura competunt
societati civili, quatenus eius est ea ordinare quae ad bonum commune temporale
requiruntur. Ad eius munera pertinet educationem iuventutis pluribus modis
provehere: parentum scilicet aliorumque qui in educatione partes habent officia
et iura tueri eisque adiumenta praebere; iuxta subsidiarii officii principium,
deficientibus parentum aliarumque societatum incoeptis, educationis opus,
attentis quidem parentum votis, perficere; insuper, quatenus bonum commune
postulat, scholas et instituta propria condere (13).
Singulari demum ratione officium educandi ad Ecclesiam spectat, non solum
quia humana quoque societas educationis tradendae capax agnoscenda est, sed
maxime quia munus habet viam salutis omnibus hominibus annuntiandi, credentibus
vitam Christi communicandi eosque continua sollicitudine adiuvandi ut ad huius
vitae plenitudinem pervenire valeant (14). His igitur filiis suis tanquam Mater
eam praestare Ecclesia tenetur educationem, qua tota eorum vita spiritu Christi
imbuatur, simul autem omnibus populis suam operam praebet ad promovendam
integram personae humanae perfectionem, ad bonum quoque societatis terrestris
atque ad aedificationem mundi humanius configurandi (15).
In munere suo educationis explendo Ecclesia de omnibus aptis subsidiis
sollicita, praecipue de eis curat quae ipsi sunt propria, quorum primum est
institutio catechetica (16) quae fidem illuminat et roborat, vitam secundum
spiritum Christi nutrit, ad mysterii liturgici consciam et actuosam
participationem conducit (17) atque ad actionem apostolicam excitat. Ecclesia
magni facit et suo spiritu penetrare et elevare quaerit cetera quoque auxilia,
quae ad commune hominum patrimonium pertinent quaeque ad animos excolendos
hominesque formandos magnopere conferunt, uti sunt communicationis socialis
instrumenta (18), multiplices animi corporisque exercitationum coetus, iuvenum
consociationes atque praesertim scholae.
5. Inter omnia educationis
instrumenta peculiare momentum habet schola (19), quae vi suae missionis dum
facultates intellectuales assidua cura excolit, recte iudicandi capacitatem
evolvit, in patrimonium culturae a generationibus praeteritis acquisitum
introducit, sensum valorum promovet, vitam professionalem praeparat, inter
alumnos diversae indolis et condicionis amicalem consortionem pariens mutuam se
comprehendendi dispositionem fovet; insuper velut quoddam centrum constituit
cuius operositatem et profectum una participare debent familiae, magistri, varii
generis consociationes vitam culturalem, civicam, religiosam promoventes,
societas civilis, et tota communitas humana.
Pulchra igitur et gravis quidem ponderis est vocatio illorum omnium qui
parentes in eorundem officio implendo iuvantes et communitatis humanae vices
gerentes, munus educandi in scholis suscipiunt; quae vocatio peculiares mentis
et cordis dotes, diligentissimam praeparationem, continuam renovationis et
adaptationis promptitudinem expostulat.
6. Parentes quibus primum et
inalienabile officium et ius est filios educandi, in scholis eligendis vera
libertate gaudeant oportet. Potestas publica igitur cuius est civium libertates
tueri et defendere, iustitiae distributivae consulens curare debet, ut subsidia
publica ita erogentur ut parentes pro filiis suis scholas, secundum conscientiam
suam, vere libere selegere valeant (20).
Ceterum rei publicae est providere ut omnes cives ad congruam culturae
participationem accedere valeant atque ad officia et iura civilia exercenda
debite praeparentur. Ipsa igitur res publica ius puerorum ad adaequatam
educationem scholarem tutari, magistrorum capacitati studiorumque praestantiae
vigilare, alumnorum sanitati consulere atque in genere integrum scholarum opus
promovere debet, principio subsidiarii officii prae oculis habito et ideo quovis
excluso scholarum monopolio, quod nativis humanae personae iuribus, ipsius
quoque culturae profectui et divulgationi, pacificae civium consortioni necnon
pluralismo in permultis societatibus hodie vigenti adversatur (21).
Christifideles vero S. Synodus hortatur ut sive ad aptas educationis methodos
studiorumque rationem inveniendas, sive ad magistros efformandos qui iuvenes
recte educare valeant, auxiliatricem operam ultro praestent atque, parentum
praesertim consociationibus, universum scholae munus et praecipue educationem
moralem in ea tradendam suis adiumentis prosequantur (22).
7. Gravissimum praeterea
officium persentiens moralem et religiosam educationem omnium suorum filiorum
sedulo curandi, Ecclesia peculiari suo affectu et adiutorio praesens sit oportet
iis plurimis qui in scholis non catholicis instituuntur; tum per testimonium
vitae eorum qui eos docent et moderantur, tum per condiscipulorum apostolicam
actionem (23), tum maxime per ministerium sacerdotum et laicorum qui eis
doctrinam salutis tradunt, ratione aetati et adiunctis accommodata et spirituale
auxilium praebent opportunis incoeptis pro rerum temporumque condicione.
Parentibus autem grave recolit officium quod eis competit omnia disponendi
vel etiam exigendi ut filii sui illis auxiliis frui possint et formatione
christiana harmonico gressu cum profana progrediantur. Propterea Ecclesia illas
auctoritates et societates civiles dilaudat, quae pluralismi hodiernae
societatis ratione habita et debitae libertati religiosae consulentes, familias
adiuvant ut educatio filiorum in omnibus scholis secundum propria familiarum
principia moralia et religiosa impertiri possit (24).
8. Ecclesiae praesentia in
scholarum campo ostenditur peculiari ratione per scholam catholicam. Ea quidem
non minus quam aliae scholae fines culturales et humanam iuvenum formationem
prosequitur. Proprium autem illius est communitatis scholaris ambitum, spiritu
evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adolescentes adiuvare ut in
propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam quae per
baptismum effecti sunt, atque universam culturam humanam ad nuntium salutis
postremo ordinare ita ut cognitio quam alumni de mundo, vita et homine gradatim
acquirunt, fide illuminetur (25). Ita quidem schola catholica, dum progredientis
aetatis condicionibus sicut oportet se aperit, suos alumnos ad civitatis
terrestris bonum efficaciter provehendum educat et ad servitium pro Regno Dei
dilatando praeparat, ut exemplaris et apostolicae vitae exercitio salutare
veluti fermentum humanae communitatis efficiantur.
Schola catholica igitur cum ad Populi Dei missionem explendam tantopere
conferre et dialogo inter Ecclesiam et hominum communitatem, in ipsorum mutuum
beneficium, inservire valeat, nostris quoque rerum adiunctis suum gravissimum
retinet momentum. Quare haec S. Synodus ius Ecclesiae scholas cuiusvis ordinis
et gradus libere condendi atque regendi, in plurimis Magisterii documentis iam
declaratum (26), denuo proclamat, in memoriam revocans huiusmodi iuris
exercitium libertati quoque conscientiae et parentum iuribus tuendis necnon
ipsius culturae profectui summopere conferre.
Meminerint autem Magistri se quam maxime esse auctores ut schola catholica
sua proposita et incoepta ad rem deducere valeat (27). Peculiari ergo iidem
praeparentur sollicitudine ut scientia tum profana tum religiosa idoneis titulis
comprobata sint praediti et arte educandi progredientis aetatis inventis
congruente ditati. Caritate sibi vicissim et discipulis devincti atque spiritu
apostolico imbuti, tam vita quam doctrina testimonium exhibeant unico Magistro
Christo. Sociam, imprimis cum parentibus praestent operam; una cum ipsis debitam
in universa educatione habeant rationem discriminis sexus et finis proprii
utrique sexui in familia et in societate a divina providentia praestituti;
personalem ipsorum alumnorum actionem excitare satagant eosque, absoluto
curriculo scholari, consilio, amicitia, peculiaribus quoque conditis
associationibus vero spiritu ecclesiali ditatis prosequi pergant. Horum
magistrorum ministerium veri nominis apostolatum, nostris quoque temporibus
maxime congruentem et necessarium S. Synodus declarat, simulque verum servitium
societati praestitum. Parentibus vero catholicis officium memorat liberos suos
concredendi, quando et ubi possunt, scholis catholicis, eas pro viribus
sustinendi et cum eis in bonum filiorum suorum collaborandi (28).
9. Huic scholae catholicae
imagini omnes scholae ab Ecclesia quavis ratione dependentes pro viribus
conformentur oportet, licet schola catholica pro locorum adiunctis varias formas
induere possitn (29). Carissimas sane sibi habet Ecclesia etiam scholas
catholicas quae in novarum ecclesiarum praesertim territoriis ab alumnis quoque
non catholicis frequentantur.
Ceterum in scholis catholicis constituendis et ordinandis progredientis
aetatis necessitatibus consulendum est. Propterea, dum fovendae manent scholae
quae inferioris et medii ordinis sunt atque educationis fundamentum constituunt,
magni quoque faciendae sunt illae quae ab hodiernis condicionibus peculiari
ratione requiruntur, ut sunt scholae quae professionales (30) et technicae
nuncupantur, instituta erudiendis adultis, socialibus auxiliis provehendis
necnon iis, qui ob naturae defectum peculiari cura indigent, destinata atque
scholae in quibus magistri tum pro institutione religiosa tum pro aliis
educationis formis praeparantur.
Sancta Synodus Ecclesiae Pastores necnon omnes christifideles vehementer
hortatur ut, nullis praetermissis sacrificiis, scholas catholicas adiuvent in
earundem munere in dies perfectius explendo et praeprimis in curandis
necessitatibus eorum qui bonis temporalibus sunt pauperes vel familiae adiutorio
et affectu privantur vel a dono fidei sunt alieni.
10. Altioris ordinis pariter
scholas, praesertim Universitates et Facultates Ecclesia sedula prosequitur
cura. Quin etiam in iis quae ab ipsa dependent, organica ratione intendit ut
singulae disciplinae propriis principiis, propria methodo atque propria
inquisitionis scientificae libertate ita excolantur, ut profundior in dies earum
intelligentia obtineatur et, novis progredientis aetatis quaestionibus ac
investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur quomodo fides
et ratio in unum verum conspirent, Ecclesiae Doctorum, praesertim S. Thomae
Aquinatis vestigia premendo (31). Ita quidem veluti publica, stabilis atque
universalis praesentia efficiatur mentis christianae in toto culturae altioris
promovendae studio atque horum institutorum alumni formentur homines doctrina
vere praestantes, gravioribus officiis in societate obeundis parati atque fidei
in mundo testes (32).
In Universitatibus Catholicis in quibus nulla Facultas S. Theologiae exstet,
Institutum habeatur vel Cathedra S. Theologiae, in qua lectiones laicis quoque
alumnis accommodatae tradantur. Cum scientiae per investigationes peculiares
altioris scientifici momenti praecipue proficiant, in Universitatibus et
Facultatibus catholicis Instituta maxime foveantur, quae primario investigationi
scientificae promovendae inserviant.
Sancta Synodus valde commendat ut Universitates et Facultates catholicae in
diversis terrae partibus convenienter distributae, promoveantur, ita tamen ut
non numero, sed doctrinae studio eniteant; eorumque aditus facile pateat alumnis
maioris spei, etsi tenuioris fortunae, iis praesertim qui e novis adveniant
nationibus.
Quandoquidem sors societatis et ipsius Ecclesiae cum iuvenum altiora studia
excolentium profectu intime connectitur 833), Ecclesiae Pastores non tantum
impensam habeant curam de vita spirituali alumnorum qui Universitates Catholicas
frequentant; sed de formatione spirituali omnium filiorum suorum solliciti,
inter Episcopos consiliis opportune collatis, provideant ut etiam apud
Universitates non catholicas convictus et centra universitaria catholica
habeantur, in quibus sacerdotes, religiosi et laici, accurate selecti et
praeparati, iuventuti universitariae spirituale et intellectuale adiutorium
praebeant permanens. Iuvenes autem melioris ingenii sive catholicarum sive
aliarum Universitatum, qui ad docendum et investigandum apti videantur,
peculiari cura excolantur et ad magisteria suscipienda promoveantur.
11. A scientiarum sacrarum
Facultatum operositate plurimum exspectat Ecclesia (34). Ipsis enim concredit
gravissimum officium proprios alumnos praeparandi non solum ad ministerium
sacerdotale sed maxime sive ad docendum in superiorum studiorum ecclesiasticorum
sedibus sive ad disciplinas propria ope promovendas sive ad magis ardua
apostolatus intellectualis munera suscipienda. Ipsarum Facultatum item est
varias sacrarum disciplinarum regiones altius pervestigare ita ut profundior in
dies Sacrae Revelationis intellectus obtineatur, patrimonium sapientiae
christianae a maioribus traditum plenius aperiatur, dialogus cum fratribus
seiunctis et cum non christianis promoveatur atque quaestionibus a doctrinarum
progressu exortis respondeatur (35).
Quare ecclesiasticae Facultales, propriis ipsarum legibus opportune
recognitis, scientias sacras et cum sacris connexas impense promoveant et
recentioribus quoque methodis et auxiliis adhibitis, ad altiores investigationes
auditores instituant.
12. Cum cooperatio, quae in
ordine dioecesano, nationali et internationali altius in dies urgetur et
invalescit, etiam in re scholastica maxime sit necessaria, omni ope curandum est
ut inter scholas catholicas apta foveatur coordinatio, atque inter easdem
ceterasque scholas provehatur collaboratio, quam universae hominum communitatis
bonum requirit (36).
Ex maiore coordinatione sociaque opera praecipue in Institutorum academicorum
ambitu uberiores fructus percipientur. In omni igitur Universitate variae
Facultates mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent operam. Ipsae quoque
Universitates mutua inter sese operae coniunctione conspirent, conventus
internationales una simul promovendo, scientificas pervestigationes inter sese
distribuendo, inventa vicissim communicando ac magistros ad tempus permutando
inter se ceteraque quae ad maiorem adiutricem operam conferunt provehendo.
Conclusio
S. Synodus ipsos iuvenes enixe hortatur ut praestantiae muneris educandi
conscii, ad illud suscipiendum generoso animo sint parati, in illis praesertim
regionibus in quibus ob magistrorum inopiam iuventutis educatio in discrimine
est.
Eadem S. Synodus, dum gratissimam se profitetur erga sacerdotes, religiosos,
religiosas et laicos, qui evangelica sui deditione in praecellens educationis et
scholarum cuiusvis generis et gradus opus incumbunt, eos hortatur ut in suscepto
munere generose perseverent atque in alumnis spiritu Christi imbuendis, in
paedagogica arte et in scientiarum studio ita excellere nitantur ut non solum
internam Ecclesiae renovationem promoveant, sed eius beneficam praesentiam in
mundo hodierno praesertim intellectuali servent et augeant.
Haec omnia et singula quae in hac Declaratione edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus,
decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam
promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes.
Patrum subsignationes.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis
TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis Aloisi MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES
CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus
Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis
COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis
AGAGIANIAN.
† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum Presbyter Cardinalis
GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis SPELLMAN,
Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter Cardinalis DE BARROS
CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis
FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI, Archiepiscopus
Panormitanus.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER,
Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis
DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis
LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK,
Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS,
Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter
Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS tituli Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter
Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOSEPHUS HUMBERTUS titulo Ss. Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri
Presbyter Cardinalis QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis
ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI
RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA
HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis SUENENS,
Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis
Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI
DI VIGNALE.
Ego IOSEPHUS S. Michaëlis Archangeli Diaconus Cardinalis CARDIJN.
Ego CAROLUS S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis JOURNET.
† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus Latinorum.
† Ego IGNATIUS PETRUS XVI BATANIAN, Patriarcha Ciliciae Armenorum.
† Ego IOSEPHUS VIEIRA ALVERNAZ, Patriarcha Indiarum Orientalium.
† Ego IOANNES CAROLUS MCQUAID, Archiepiscopus Dublinensis, Primas Hiberniae.
† Ego ANDREAS ROHRACHER, Archiepiscopus Salisburgensis, Primas Germaniae.
† Ego DEMETRIUS MOSCATO, Archiepiscopus Primas Salernitanus et Administrator
Perpetuus Acernensis.
† Ego HUGO CAMOZZO, Archiepiscopus Pisanus et Primas Sardiniae et Corsicae.
† Ego ALEXANDER TOKI , Archiepiscopus Antibarensis, Primas Serbiae.
(1) Inter plurima documenta momentum educationis illustrantia cf. imprimis:
BENEDICTUS XV, Ep. Apost. Communes Litteras, 10 apr. 1919: AAS 11 (1919),
p. 172.
PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, 31 dec. 1929: AAS 22
(1930), pp. 49-86.
Pius XII, Allocutio ad Iuvenes A. C. I., 20 apr. 1946: Discorsi e
Radiomessaggi VIII, pp. 53-57. - Allocutio ad Patres familias Galliae, 18
sept. 1951: Discorsi e Radiomessaggi XIII, pp. 241-245. IOANNES XXIII, Nuntius
tricesimo exacto anno ex quo Litt. Encycl. Divini Illius Magistri editae
sunt, 30 dec. 1959: AAS 52 (1960), pp. 57-59.
PAULUS VI, Allocutio ad sodales F. I. D. A. E. (Federazione Istituti
Dipendenti dall'Autorità Ecclesiastica), 30 dec. 1963: Encicliche e Discorsi
di S. S. Paolo VI, 1 Roma 1964, pp. 601-603. Insuper conferantur Acta et
Documenta Concilio Oecumenico Vaticano II apparando, series I,
Antepraeparatoria, vol. III, pp. 363-364, 370-371, 373-374.
(2) Cfr. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961) pp. 413, 415-417, 424. -
Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11 apr. 1963: AAS 55 (1963) p. 278 s.
(3) Cf. Professio Universalis iurium humanorum (Déclaration des droits de
l'homme) die 10 dec. 1948 a Foederatarum Nationum Coetu generali rata habita; et
cf. Déclaration des droits de l'enfant, 20 nov. 1959; Protocole additionnel à la
convention de sauvegarde des droits de l'homme et des libertés fondamentales,
Parisiis, 20 mart. 1952; circa illam Professionem Universalem iurium humanorum
cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11 apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 295 s.
(4) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), p. 402. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), p. 21.
(5) PIUS XII, Nuntius radiophonicus datus 24 dec. 1942: AAS 35 (1943),
pp. 12, 19. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11 apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 259 s. Et cf.
Declarationes iurium hominis laudatas in nota 3.
(6) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, 31 dec. 1929:
AAS 22 (1930), p. 50 s.
(7) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15 maii 1961: AAS 53 (1961), p. 441 s.
(8) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c.,
p. 83.
(9) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen Gentium, n. 36: AAS 57 (1965), p. 41 s.
(10) Cf. CONC. VAT. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia,
Christus Dominus, nn. 12-14.
(11) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c.,
p. 59 s.; Litt. Encycl. Mit brennender Sorge, 14 martii 1937: AAS 29
(1937), p. 164 s. PIUS XII, Allocutio ad primum congressum nationalem
Consociationis Italicae Magistrorum catholicorum (A.I.M.C.), 8 sept. 1946:
Discorsi e Radiomessaggi VIII, p. 218.
(12) Cf. CONC. VAT. II, Constitutio dogm. de Ecclesia,
Lumen Gentium, nn. 11 et 35: AAS 57 (1965), pp. 16 et 40 s.
(13) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c., p. 63
s. PIUS XII, Nuntius radiophonicus datus 1 iunii 1941: AAS 33 (1941) p.
200; Allocutio ad primum Congressum nationalem Consociationis Italicae
Magistrorum catholicorum, 8 sept. 1946: Discorsi e Radiomessaggi VIII, p.
218. Circa principium subsidiaritatis Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11 apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 294.
(14) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c., pp. 53
s., 56 s. -Litt. Encycl. Non abbiamo bisogno, 29 iunii 1931: AAS 23
(1931), p. 311 s. PIUS XII, Litt. Secretariae Status ad XXVIII Hebdomadam
Soc. Ital. 20 sept. 1955: L'Osservatore Romano, 29 sept. 1955.
(15) Ecclesia laudat illas auctoritates civiles, locales, nationales et
internationales quae, urgentiorum huius aetatis necessitatum consciae, omnes
vires impendunt, ut omnes populi plenioris educationis et cultus humani
participes fieri valeant. Cf. PAULUS VI, Allocutio in Consilio Nationum
Unitarum, 4 oct. 1965: AAS 57 (1965), pp. 877-885.
(16) Cf. PIUS XI, Motu proprio Orbem catholicum, 29 iunii 1923: AAS 15
(1923), PP. 327-329. Decr. Provido sane, 12 ian. 1935: AAS 27 (1935), pp.
145-152. CONC. VAT. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia,
Christus Dominus, nn. 13 et 14.
(17) Cf. CONC. VAT. II, Constit. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,
n. 14: AAS 56 (1964), p. 104.
(18) Cf. CONC. VAT. II, Decr. de instrumentis communicationis socialis,
Inter mirifica, nn. 13 et 14: AAS 56 (1964), p. 149 s.
(19) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c., p. 76;
PIUS XII, Allocutio ad Associationem Magistrorum Catholicorum Bavariae,
31 dec. 1956: Discorsi e Radiomessaggi XVIII, p. 746.
(20) Cf. CONC. PROV. CINCINNATENSE III, a. 1861: Collectio Lacensis,
III, col. 1240, c/d; PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l.
c., pp. 60, 63 s.
(21) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c., p. 63;
Litt. Encycl. Non abbiamo bisogno, 29 iunii 1931: AAS 23 (1931), p. 305.
PIUS XII, Litt. Secretariae Status ad XXVIII Hebdomadam Soc. Ital., 20
sept. 1955: L'Osservatore Romano, 29 sept. 1955. PAULUS VI, Allocutio ad
Associationem Christianam Operariorum Italiae (A. C. L. I.), 6 oct. 1963:
Encicliche e Discorsi di Paolo VI, I, Roma 1964, p. 230.
(22) Cf. IOANNES XXIII, Nuntius tricesimo exacto anno ex quo Litt. Encycl.
Divini Illius Magistri editae sunt, 30 dec. 1959 AAS 52 (1960), p. 57.
(23) Ecclesia magni facit actionem apostolicam, quam etiam in illis scholis
magistri et condiscipuli catholici exercere valent.
(24) Cf. PIUS XII, Allocutio ad Associationem Magistrorum Catholicorum
Bavariae, 31 dec. 1956: Discorsi e Radiomessaggi XVIII, p. 745 s.
(25) Cf. CONC. PROV. WESTMONASTERIENSE I, a. 1852: Collectio Lacensis III,
col. 1334, a/b.; PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c., p.
77 s.; PIUS XII, Allocutio ad Associationem Magistrorum Catholicorum Bavariae,
31 dec. 1956: Discorsi e Radiomessaggi XVIII, p. 746; PAULUS VI, Allocutio ad
sodales F. I. D. A. E. (Federazione Istituti Dipendenti dall'Autorità
Ecclesiastica), 30 dec. 1963: Encicliche e Discorsi di Paolo VI, I, Roma
1964, p. 602 s.
(26) Cf. Imprimis documenta in nota I laudata; insuper hoc Ecclesiae ius
proclamatur a multis Conciliis provincialibus nec non in recentissimis
Declarationibus plurium Conferentiarum Episcoporum.
(27) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, l. c., p. 80
s.; PIUS XII, Allocutio ad Consociationem Catholicam Italicam Magistrorum
scholarum secundariarum (U. C. I. I. M.), 5 ian. 1954: Discorsi e
Radiomessaggi, XV, pp. 551-556; IOANNES XXIII, Allocutio ad VI Congressum
Associationis Italicae Magistrorum Catholicorum (A. I. M. C.), 5 sept. 1959:
Discorsi, Messaggi, Colloqui, I, Roma 1960, pp. 427-431.
(28) Cf. PIUS XII, Allocutio ad Consociationem Catholicam Italicam
Magistrorum scholarum secundariarum (U. C. I. I. M.), 5 ian. 1954, l. c., p.
555.
(29) Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Officium Internationale Educationis
Catholicae (0. I. E. C.), 25 febr. 1964: Encicliche e Discorsi di Paolo VI,
II, Roma 1964, p. 232.
(30) Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Associationem Christianam Operariorum
Italiae (A. C. L. I.), 6 oct. 1963: Encicliche e Discorsi di Paolo VI, I,
Roma 1964, p. 229.
(31) Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Associationem Christianam Operariorum
Italiae (A. C. L. I.), 6 oct. 1963: Encicliche e Discorsi di Paolo VI, I,
Roma 1964, p. 229.
(32) Cf. PIUS XII, Allocutio ad magistros et alumnos
Institutorum Superiorum Catholicorum Galliae, 21 sept. 1950: Discorsi e
Radiomessaggi, XII, pp. 219-221; Ep. ad XXII Congressum «Pax Romana», 12 aug.
1952: Discorsi e Radiomessaggi, XIV, pp. 567-569; IOANNES XXIII, Allocutio ad
Foederationem Universitatum Catholicarum, 1 apr. 1959: Discorsi, Messaggi,
Colloqui, I, Roma 1960, pp. 226-229; PAULUS VI, Allocutio ad Senatum Academicum
Universitatis Catholicae Mediolanensis, 5 apr. 1964: Encicliche e Discorsi di
Paolo VI, II, Roma 1964, pp. 438-443.
(33) Cf. PIUS XII, Allocutio ad Senatum
Academicum et alumnos Universitatis Romanae, 15 iunii 1952: Discorsi e
Radiomessaggi, XIV, p. 208: «La direzione della società di domani è
principalmente riposta nella mente e nel cuore degli universitari di oggi».
(34)
Cf. PIUS XI, Const. Apost. Deus Scientiarum Dominus, 24 maii 1931: AAS 23
(1931), pp. 245 -247.
(35) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug.
1950: AAS 42 (1950), pp. 568 s., 578; PAULUS VI, Litt. Encycl.
Ecclesiam Suam,
Pars III, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), pp. 637-659; CONC. VAT. II, Decr. de
Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, AAS 57 (1965), pp. 90-107.
(36) Cf. IOANNES
XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11 apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 284 et
passim. |