IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
AD PLENIUS*
IN REPUBLICA DEMOCRATICA TIMORIAE ORIENTALIS
NUNTIATURA
ASPOTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Ad plenius confirmandas necessitudinis rationes, quae
inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Democraticam Timoriae Orientalis
feliciter sunt initae, simulque ad aptius providendum evangelizationis operi
atque spirituali regimini catholicorum fidelium illic degentium, Nobis
peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De
communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro Gentium
Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica
Democratica Timoriae Orientalis Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis
omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae
huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam
diximus, propria sunt, mandantes ut eius sedes in urbe Diliensi ponatur. Has
denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, iugiter ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Iunii, anno Domini MMIII, Pontificatus
Nostri vicesimo quinto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, p. 829
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana