IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
AD PLENIUS*
IN REPUBLICA DEMOCRATICA TIMORIAE ORIENTALIS
NUNTIATURA ASPOTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Ad plenius confirmandas necessitudinis rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Democraticam Timoriae Orientalis feliciter sunt initae, simulque ad aptius providendum evangelizationis operi atque spirituali regimini catholicorum fidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Democratica Timoriae Orientalis Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam diximus, propria sunt, mandantes ut eius sedes in urbe Diliensi ponatur. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, iugiter ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Iunii, anno Domini MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, p. 829
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana