Tredecim anni iam elapsi sunt, ex quo Decessor Noster f. r.
Paulus VI, voto obsecundans ab Episcoporum Synodo significato, Commissionem
Theologicam Internationalem instituit. Decursu horum fere trium quinquenniorum,
sacrae theologiae cultores, qui ad hoc officium vocati sunt, operam suam
praestiterunt magna cum sedulitate atque prudentia, eorumque labores egregios
sane fructus attulerunt. Hac de causa Summus Pontifex Paulus VI atque Nos ipsi
libenti animo eos coram admisimus, ut paterna hortamenta impertiremus atque
gratularemur de eorum studiis et laboribus, quorum quidem magna pars nota iam
est, quippe quae publici iuris facta sit ex ipsius Pauli VI voluntate.
Anno 1969 statuta Commissionis Theologicae Internationalis “ad
experimentum” adprobata sunt.
Nunc autem iam tempus esse videtur, ut iisdem stabilis ac
definita forma tribuatur, ratione habita experientiae hactenus acquisitae, ita
ut Commissio munus sibi concreditum explere aptius possit, quale Paulus VI
expresse descripsit in allocutione habita occasione oblata primae sessionis
plenariae, cum asseruit “ad auxiliatricem praestandam operam Sanctae Sedi ac
praesertim Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei” novum hoc Institutum
conditum esse.
Ac revera Petrus ceterique Apostoli, itemque eorum successores
in sacra Traditione - hoc est Romanus Pontifex et una cum ipso omnes Ecclesiae
Episcopi - singulari omnino modo munus ac responsabilitatem Magisterii
authentici acceperunt, iuxta Iesu Christi mandatum: “Euntes ergo docete omnes
gentes, baptizantes eos . . . docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis.
Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi”. Concilium autem Vaticanum I, praesertim in Constitutione dogmatica
cui initium “Lumen Gentium”, hac in re totius Traditionis Ecclesiae vestigia
premens, haec munera instar charismatum habet, quae eis robur, vim et
authenticitatem conferant.
Attamen specificum hoc ministerium studio ac labore etiam
indiget theologorum, ab iisque, secundum ipsius Pauli VI verba, exspectat “firmum
auxilium . . . perfunctioni officii a Christo Apostolis ipsius his verbis commissi:
Euntes docete omnes gentes”. In optatis est, ut hoc ipsum auxilium peculiari
et quasi “institutionali” modo afferatur a sodalibus Commissionis
Theologicae Internationalis. Qui quidem, cum e pluribus proveniant Nationibus et
necessitudines habeant cum diversarum gentium culturis, melius compertas habent
novas quaestiones, quae sunt veluti veterum quaestionum novae facies, ac
propterea melius etiam percipere possunt adspirationes ac mentis habitus hominum,
qui hodie sunt; iidem igitur multum conferre possunt ut, ad normam fidei a
Christo revelatae et in Ecclesia traditae, profundiore aptioreque usque ratione
propositis quaestionibus responsa dentur.
Itaque, omnibus mature perpensis, motu proprio ac Nostra
apostolica auctoritate, nova statuta Commissionis Theologicae Internationalis
praescribimus, ac decernimus quae sequuntur:
1. Commissionis Theologicae Internationalis munus est
quaestionibus doctrinalibus magni momenti, illis praesertim, quae novum aspectum
ostendunt, studere, atque sic auxiliatricem operam Magisterio Ecclesiae praebere,
peculiarique modo Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei, penes quam instituta
est.
2. Munere Praesidis Commissionis Theologicae Internationalis
fungitur Cardinalis Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei Praefectus, qui
tamen pro singulis sessionibus, urgente necessitate, alium moderatorem delegare
potest.
3. Commissio Theologica Internationalis constat scientiarum
theologicarum cultoribus e diversis scholis et Nationibus, qui scientia,
prudentia et fidelitate erga Magisterium Ecclesiae praestant.
4. Sodales Commissionis Theologicae Internationalis a Summo
Pontifice nominantur, cuius iudicio a Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis
pro Doctrina Fidei, auditis Conferentiis Episcopalibus, proponuntur.
Ipsi ad quinquennium nominantur, quo expleto, rursus confirmari
possunt. Numerus autem Sodalium summam triginta ne excedat, nisi in casibus
particularibus.
5. Secretarius generalis Commissionis Theologicae
Internationalis, proponente eiusdem Commissionis Cardinali Praeside, a Summo
Pontifice ad quinquennium nominatur, et inter Consultores Sacrae Congregationis
pro Doctrina Fidei adnumeratur. Expleto quinquennio, rursus confirmari potest.
Expedit autem ut Cardinalis Praeses, quantum fieri potest, inter
Membra Commissionis consultationem instituat antequam nomina ad hoc munus
aptorum Summo Pontifici subiciat.
Ad munus Secretarii generalis specialiter spectat coordinare
labores necnon scripta evulgare ipsius Commissionis, sive tempore sessionum,
sive ante et post earumdem sessionum celebrationem.
6. Secretarius adiunctus a Cardinali Praeside nominatur. Ipse
adiuvat Secretarium generalem in eius munere ordinario, ac speciatim de rebus
technicis et oeconomicis curam habet.
7. Coetus plenarius Commissionis Theologicae Internationalis
semel saltem in anno convocatur, nisi adiuncta contraria hanc sessionem
impediant.
8. Sodales Commissionis Theologicae Internationalis etiam
scripto consuli possunt.
9. Quaestiones et argumenta studio expendenda a Summo Pontifice
vel a Cardinali Praeside designantur. Proponi etiam possunt a Sacra
Congregatione pro Doctrina Fidei, ab aliis Dicasteriis Curiae Romanae, a Synodo
Episcoporum, a Conferentiis Episcopalibus. Servetur tamen praescriptum n. 136
Constitutionis Apostolicae “Regimini Ecclesiae Universae”.
10. Ad praeparandum studium peculiarium quaestionum, Cardinalis
Praeses speciales Sub-commissiones e Membris illius argumenti singulariter
peritis instituit.
Harum Sub-commissionum opus dirigitur a Membro electo a
Cardinali Praeside, ita ut, collatis consiliis cum Secretario generali,
praeparationem laboris Sessionis plenariae ducat. Hae Sub-commissiones ordinarie
minus quam decem Sodalibus constant, eaeque in speciali et brevi sessione
praeparatoria etiam extra Urbem adunari possunt.
Alii quoque periti, si casus ferat, etiam non catholici, consuli
possunt. Ii autem qui ad hanc consultationem vocantur, non fiunt Membra
Commissionis Theologicae Internationalis.
Studio expleto, necnon in fine quinquennii, Sub-commissiones a
munere suo cessant. Sed iterum nominari aut renovari possunt pro subsequenti
quinquennio.
11. Conclusiones, ad quas Commissio Theologica Internationalis
in sessione plenaria aut in Sub-commissionibus specialibus pervenerit, itemque,
si opportunum videbitur, singula Membrorum vota, Summo Pontifici subicientur
atque Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei usui tradentur.
12. Textus specifice adprobati a maiore parte Sodalium
Commissionis Theologicae Internationalis publici iuris fieri possunt, si nihil
obstat ex parte Apostolicae Sedis.
Textus, qui tantum generice adprobantur, ut opera personalia
Sodalium Commissionis Theologicae Internationalis publicari possunt, sed minime
secumferunt responsabilitatem ipsius Commissionis.
Quae dispositio eo magis valet, si agatur de relationibus
praeparatoriis necnon de votis peritorum extraneorum. Diversitas harum
qualificationum in praesentatione textuum clare notificetur.
13. Sodales Commissionis Theologicae Internationalis, in rebus a
Commissione tractandis, secundum illarum naturam et momentum secretum religiose
servabunt, normis obsequendo, quae circa secretum sic dictum professionale
vigent.
Res, quae pertinent ad collaborationem cum Sacra Congregatione
pro Doctrina Fidei sive collectivam sive individuam, secundum naturam rei,
secreto proprio huius Congregationis vel secreto pontificio teguntur ad normam
Instructionis de hoc Secreto.
Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta
sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus suosque integros effectus obtinere a
die I mensis Octobris huius anni, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam
speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Augusti, anno
MCMLXXXII, in Festo Transfigurationis D. N. I. C., Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice
Vaticana