The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD EXCELLENTISSIMUM PRAESIDEM
ROH MOO-HYUN,
LEGATUM EXTRAORDINARIUM
REIPUBLICAE COREANAE*

Die IV mensis Iulii, anno Domini MMIII

 

Eximie Domine Legate!

1. Laeto quidem animo Litteras Credentiales accipimus, quibus Excellentissimus Praeses Roh Moo-hyun Legatum extraordinarium Reipublicae Coreanae Te constituit liberis cum mandatis apud Apostolicam Sedem.

Intimo ex animo Te salutamus laetamurque advenisse, Tibique item de bonis verbis, modo prolatis, gratias agimus. A Te exinde flagitamus ut Primo Magistratui Nationis, cuius sustines partes, ac simul Regiminis Potestatibus aestimationis Nostrae insignisque observantiae significes sensus eorum propter operam in securitatem et commodum omnium incolarum Coreanorum ac pariter propter incepta dialogi cum iis instituti qui alteram partem inhabitant Coreanae paeninsulae.

Hodiernus occursus in quadragesima anniversaria memoria incidit, cum Reipublicae Coreanae apud Sanctam Sedem constituta est legatio. At reapse arta vincula quae Populo Coreano cum Ecclesia Catholica intercedunt ad antiquiora tempora referuntur, quae res Christi praesentiae fecunditatem eiusque nuntii insignem efficacitatem testatur. Varias per vicissitudines Evangelium revera in Coreano solo crescere et florere potuit, cum eorum incolarum apertiores mentes efficeret ac fecunda humanitatis bona cum aliis communicanda Nationibus gigneret. Magnus Coreanorum numerus, altarium honoribus insignitorum, demonstrat quo pacto sanctitas in populo solidas egerit radices, atque id universam Ecclesiam collustrat.

2. Providentiae beneficio bis Nationem cuius personam agis invisimus. Progressiones et libertatem adeptam et prosperitatem cuiusdam societatis iuvenis dynamicaeque cognoscere potuimus. Multorum tamen animadvertimus amaritudinem, eo quod paeninsula, quam unus populus incolit, dolentem divisionem experiri cogitur. Causa est procul dubio sollicitudinis quod in utraque Natione simultatis adversitatisque sensus perstant, sed quoddam datur spei argumentum, cum sciamus simultates levandi per dialogum et occursum solidam adesse voluntatem, ut dissensiones extenuentur et fructuosi concursus locus reperiatur.

Omnia huiumodi signa patienter, animose, perseveranter, providenterque sunt sustinenda. Etenim solummodo perseveranti dialogo instituto felicia mansuraque proposita obtineri possunt. Foedera adhuc inita ostendunt quomodo sincera pacificae contentionum conciliationis voluntas ad solidos in mutua observantia fidisque agendi rationibus effectus adipiscendos perducat, in commoditatem non modo utriusque Status conciliationis, verum etiam firmitudinis totius regionis, in qua est paeninsula Coreana. Hoc politicum iter maiorem fortasse vim et credibilitatem reperiet, si regio, quae maiore prosperitate fruitur, quod fieri potest, impellentibus alterius regionis necessitatibus subvenire studebit.

Cunctos dialogi cooperationisque conatus iuvat Sancta Sedes aeque ac constantem de humilioris ordinis populo sollicitudinem. Praeteriti temporis aerumnae felicioris aevi fiduciam extenuare non debent. Sed contra, praesentem futuramque Coreae aetatem in solida basi personae observantiae, iustitiae pacisque constanter conquisitae locare oportet. Haec ut obtineatur res, in praesentibus rerum adiunctis, conatus strenue sunt producendi, ut interniciva multitudinis armamenta atque potissimum atomica arma gradatim, aequabiliter et comprobabiliter deleantur. "Id autem poscit — scripsit veneratus Noster Decessor Ioannes XXIII – ut pro suprema lege, qua hodie pax continetur, alia prorsus subiciatur, qua statuatur, non in pari rei militaris apparatu, sed in mutua tantummodo fide […] cum de causa agitur, non tantum rectae rationis normis imperata, sed etiam summopere optabili et bonorum uberrima" (III: AAS 55[1963], 288).

3. De Catholica communitate in Corea bene sperare licet, quam iam novimus aestimatione frui et veneratione. Illa enim suam explicat missionem Evangelio inspirata et proprium religiosum testimonium per educationis, asistentiae et caritatis instituta, quae a plurimis probantur, validum efficit.

Fidelis erga Christi mandatum, Ecclesia Catholica Evangelium Vitae nuntiat. Aegrimoniam non neglegit de tristi abortus condicione, qui gravissimum secum fert vulnus societatis. Cui insuper adduntur sive diffusa consuetudo natorum numerum artificiose limitandi, sive propagatio pragmaticae mentis quae approbat et provocat geneticas adulterationes, immo quoque audaciores, sicut etiam poenam capitis adhuc vigentem. Has graves perpendens comminationes quae vitae aversantur, Ecclesia percipit munus suum esse eos valores profiteri quibus credit, valores scilicet qui humani generis patrimonium constituunt, eo quod lege naturali in corde cuiusque hominis a Deo sunt scripti.

Haec agendi ratio, cuius primarium propositum est vitam familiamque tueri, ad firmandam soliditatem et stabilitatem societatis Coreanae haud dubie conferet. Iuvat Nos huiusmodi memorare quod in Litteris Encyclicis "Evangelium Vitae" diximus: Si autem, ob omnium conscientiae miserrimam obtenebrationem, sceptica ratio in dubium prima principia quoque moralis legis devocat, ipsa democratica institutio funditus evertitur atque ad meracam machinationem redigitur, quae re diversa dissonaque commoda moderatur (n. 70: AAS 87 [1995], 482).

4. Orator optatissime, libenti cupimus animo ut publicae amicitiae rationes, quae tuae Nationi, cuius es Legatus, cum hac Apostolica Sede intercedunt, magis in dies efficaci colloquio confirmentur.

Ad personam tuam quod attinet, precamur te ut Illustri Praesidi Coreae, publicis auctoritatibus et carissimo Populo, cuius legationem geris, Nostram benignam salutationem nec non auspicia prosperitatis progressionisque in iustitia et pace transmittere digneris.

Ad adeo excelsum munus tibi creditum implendum, constanti benevolentiae Nostrae confidere poteris et idoneo adiutorum Nostrorum auxilio.

Dum te Nostris prosequimur precibus, tibi cunctisque, quorum es interpres, uberrimas precamur caelestes benedictiones.


*Insegnamenti di Giovanni Paolo II, vol. XXVI, 2, p. 16-19.

L'Osservatore Romano 5.7.2003 pp.4, 5.

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top